|
57. Voluntas credendi unde. Sed consequens est paululum quaerere,
utrum voluntas illa qua credimus, etiam ipsa Dei donum sit, an ex
illo naturaliter insito libero adhibeatur arbitrio. Si enim dixerimus
eam non esse donum Dei, metuendum est ne existimemus invenisse nos
aliquid, quod Apostolo increpanti et dicenti, Quid enim habes quod
non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non
acceperis (I Cor. IV, 7)? respondere possimus, Ecce habemus
voluntatem credendi, quam non accepimus: ecce ubi gloriamur, quod non
acceperimus. Si autem dixerimus, etiam hujusmodi voluntatem non esse
nisi donum Dei, rursus metuendum est, ne infideles atque impii non
immerito se veluti juste excusare videantur, ideo non credidisse, quod
dare illis Deus istam noluit voluntatem. Nam illud quod dictum est,
Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona
voluntate (Philipp. II, 13): jam gratiae est , quam fides
impetrat, ut possint esse hominis opera bona, quae operatur fides per
dilectionem, quae diffunditur in corde per Spiritum sanctum qui datus
est nobis. Si credimus ut impetremus hanc gratiam, et utique
voluntate credimus, de hac quaeritur unde sit nobis. Si natura,
quare non omnibus, cum sit idem Deus omnium creator? Si dono Dei,
etiam hoc quare non omnibus, cum omnes homines velit salvos fieri, et
in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4)?
58. Liberum arbitrium media vis. Prius igitur illud dicamus, et
videamus utrum huic satisfaciat quaestioni, quod liberum arbitrium
naturaliter attributum a Creatore animae rationali, illa media vis
est, quae vel intendi ad fidem, vel inclinari ad infidelitatem
potest: et ideo nec istam voluntatem qua credit Deo, dici potest homo
habere quam non acceperit; quandoquidem vocante Deo surgit de libero
arbitrio, quod naturaliter cum crearetur accepit. Vult autem Deus
omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; non sic
tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo vel bene vel male utentes
justissime judicentur. Quod cum fit, infideles quidem contra
voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt: nec ideo
tamen eam vincunt, verum se ipsos fraudant magno et summo bono,
malisque poenalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem
ejus, cujus in donis misericordiam contempserunt. Ita voluntas Dei
semper invicta est: vinceretur autem, si non inveniret quid de
contemptoribus faceret, aut ullo modo possent evadere quod de talibus
ille constituit. Quid enim dicit, verbi gratia, Volo ut hi omnes
servi mei operentur in vinea, et post laborem requiescentes epulentur,
ita ut quisquis eorum hoc noluerit, in pistrino semper molat: videtur
quidem quicumque contempserit, contra voluntatem Domini sui facere;
sed tunc eam vincet, si et pistrinum contemnens effugerit: quod nullo
modo fieri potest sub Dei potestate. Unde scriptum est, Semel
locutus est Deus, hoc est, incommutabiliter: quanquam et de unico
Verbo possit intelligi. Deinde subjungens quid incommutabiliter sit
locutus: Duo haec, inquit, audivi, quoniam potestas Dei est, et
tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera
sua (Psal. LXI, 12, 13). Ille igitur reus erit ad
damnationem sub potestate ejus, qui contempserit ad credendum
misericordiam ejus. Quisquis autem crediderit, eique se a peccatis
omnibus absolvendum, et ab omnibus vitiis sanandum, et calore ac
lumine ejus accendendum illuminandumque commiserit ; habebit ex ejus
gratia opera bona, ex quibus etiam secundum corpus a mortis corruptione
redimatur, coronetur, bonisque satietur, non temporalibus, sed
aeternis, supra quam petimus et intelligimus (Ephes. III,
20).
59. Hunc ordinem tenuit Psalmus, ubi dicitur: Benedic, anima
mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui
propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores
tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam, qui coronat te in
miseratione et misericordia, qui satiat in bonis desiderium tuum. Et
ne forte haec tanta bona hujus vetustatis, hoc est, mortalitatis
deformitas desperaret: Renovabitur, inquit, sicut aquilae juventus
tua. Tanquam diceret: Haec quae audisti, ad novum hominem et ad
Novum pertinent Testamentum. Recole mecum eadem ipsa paululum,
obsecro te, et inspice delectabiliter laudem misericordiae, hoc est,
gratiae Dei. Benedic, inquit, anima mea, Dominum, et noli
oblivisci omnes retributiones ejus: non ait, Tributiones, , sed,
retributiones ejus; quia retribuit bona pro malis. Qui propitius fit
omnibus iniquitatibus tuis: hoc agitur in Baptismatis sacramento.
Qui sanat omnes languores tuos: hoc agitur in hac vita fidelis
hominis, dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus
carnem, ut non quae volumus faciamus (Galat. V, 17); dum alia
lex in membris repugnat legi mentis; dum velle adjacet, perficere
autem bonum non (Rom. VII, 23, 18): qui languores
vetustatis, si perseverante intentione proficimus, de die in diem
crescente novitate sanantur, ex fide quae per dilectionem operatur.
Qui redimit de corruptione vitam tuam: hoc fit in ultima resurrectione
mortuorum. Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal.
CII, 2-4): hoc fit in judicio, ubi cum rex justus sederit in
throno redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur
castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato
(Prov. XX, 8, 9, et Matth. XVI, 27)? Ideo illic
necessarium fuit commemorare miserationem et misericordiam Domini, ubi
jam exigi debita et reddi merita sic possent videri, ut nullus esset
misericordiae locus. Coronat ergo in miseratione et misericordia, sed
etiam sic secundum opera. Segregabitur enim ad dexteram, cui
dicatur, Esurivi, et dedisti mihi manducare (Matth. XXV,
35): quoniam judicium sine misericordia, sed illi qui non fecit
misericordiam (Jacobi II, 13): Beati autem misericordes,
quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7). Jam vero cum
sinistri ierint in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam
(Id. XXV, 46): quia haec est, inquit, vita aeterna, ut
cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3); illa cognitione, illa visione, illa
contemplatione satiabitur in bonis animae desiderium (Psal. CII,
5). Hoc enim solum ei sat est, ultra non habet quod appetat, quod
inhiet, quod requirat. Nam desiderio hujus satietatis ardebat, qui
Domino Christo ait: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cui
responsum est: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8,
9). Quia ipsa est vita aeterna, ut cognoscant unum verum Deum te,
et quem misisti Jesum Christum. Sed si ille qui vidit Filium,
vidit et Patrem; profecto qui videt Patrem et Filium, videt et
Spiritum sanctum Patris et Filii. Ita nec arbitrium liberum
tollimus, et benedicit anima nostra Dominum, non obliviscens omnes
retributiones ejus: nec ignorans Dei justitiam, suam vult constituere
(Rom. X, 3); sed credit in eum qui justificat impium, et vivit
ex fide, donec ad speciem perducatur; fide scilicet quae per
dilectionem operatur. Quae dilectio diffunditur in cordibus nostris,
nec per sufficientiam propriae voluntatis, nec per litteram legis, sed
per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
|
|