CAPUT XXXV.

61. Conclusio operis. Concludamus igitur librum aliquando, cujus tanta prolixitate utrum aliquid egerimus, nescio: non apud te, cujus fidem scio; sed apud animos eorum propter quos me scribere voluisti: qui non contra nostram, sed (ut mitius loquar, et non dicam illius qui in suis Apostolis est locutus) certe contra tanti apostoli Pauli, non unam sententiam, sed tam vehementem, tam intentam vigilemque conflictationem malunt suam defensitare sententiam, quam eum audire obsecrantem per miserationem Dei, et dicentem, per gratiam Dei quae data est illi, non plus sapere praeter quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei (Id. XII, 1, 3).

62. Tu autem quid mihi proposueris, et quid tam longo disputationis hujus opere effecerimus adverte. Movit te certe quemadmodum dictum fuerit, fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desit, ope adjuvante divina; quamvis nemo tam perfectae justitiae in hac vita fuerit, vel sit, vel futurus sit. Sic enim hoc ipsum in illis prius ad te conscriptis libris proposui:

“Si a me quaeratur,”

inquam,

“utrum homo sine peccato possit esse in hac vita; confitebor posse per Dei gratiam et liberum ejus arbitrium: ipsum quoque liberum arbitrium ad Dei gratiam, hoc est, ad Dei dona pertinere non ambigens, nec tantum ut sit, verum etiam ut bonum sit, id est, ad facienda mandata Domini convertatur; atque ita Dei gratia, non solum ostendat quid faciendum sit, sed adjuvet etiam, ut fieri possit quod ostenderit”

(De Peccatorum Meritis, lib. 2, n. 7). Tibi autem absurdum visum est, sine exemplo esse rem quae fieri potest. Hinc exorta est hujus libri quaestio, ac per hoc ad nos pertinebat ostendere, fieri posse aliquid quamvis desit exemplum. Hinc ex Evangelio et ex Lege quaedam posuimus in sermonis hujus exordio, sicut de cameli transitu per foramen acus (Matth. XIX, 24), et de duodecim millibus legionum Angelorum, qui potuerunt, si vellet, pugnare pro Christo (Id. XXVI, 53), et de illis gentibus quas Deus dicit potuisse se a facie populi sui semel exterminare (Deut. XXXI, 3, et Judicum II, 3): quae omnia facta non sunt. His addi possunt etiam illa quae leguntur in libro Sapientiae, quam multa posset nova tormenta Deus exercere in impios ad nutum sibi serviente creatura (Sap. XVI, 24), quae tamen non exercuit. Potest et de monte illo quem fides in mare transferret (Marc. XI, 23): quod tamen nusquam factum, vel legimus, vel audivimus . Quisquis enim horum aliquid Deo dixerit esse impossibile, vides quam desipiat, quamque adversus fidem Scripturae ejus loquatur. Multa alia hujusmodi possunt occurrere vel legenti vel cogitanti, quae possibilia Deo negare non possumus, quamvis eorum desit exemplum.

63. Sed quia dici potest, illa opera esse divina, juste autem vivere ad nostra opera pertinere; suscepi ostendere etiam hoc opus esse divinum, et hoc egi libro isto loquacius fortasse quam sat est: sed contra inimicos gratiae Dei etiam parum mihi dixisse videor; nihilque me tam multum dicere delectat, quam ubi mihi et Scriptura ejus plurimum suffragatur; et id agitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17), et in omnibus gratias agamus Domino Deo nostro sursum cor habentes, unde a Patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum est (Jacobi I, 17). Nam si propterea non est opus Dei, quia per nos agitur, vel quia illo donante nos agimus, nec illud est opus Dei, ut mons transferatur in mare; quia per fidem hominum fieri posse Dominus dixit, et hoc ipsorum operi attribuit, dicens, Si habueritis in vobis fidem tanquam granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet, et nihil impossibile erit vobis (Marc. XI, 23, 24, et Luc. XVII, 6). Certe vobis dixit; non, Mihi aut Patri: et tamen hoc nullo modo facit homo, nisi illo donante et operante. Ecce quemadmodum sine exemplo est in hominibus perfecta justitia, et tamen impossibilis non est. Fieret enim, si tanta voluntas adhiberetur, quanta sufficit tantae rei. Esset autem tanta, si et nihil eorum quae pertinent ad justitiam nos lateret, et ea sic delectarent animum, ut quidquid aliud voluptatis dolorisve impedit, delectatio illa superaret: quod ut non sit, non ad impossibilitatem, sed ad judicium Dei pertinet. Quis enim nesciat, non esse in hominis potestate quid sciat, nec esse consequens ut quod appetendum cognitum fuerit appetatur, nisi tantum delectet, quantum diligendum est ? Hoc autem sanitatis est animae.