|
64. Praeceptum dilectionis quando perfecte implebitur. Ignorantiae
peccata. Justitia hujus vitae sine peccato qualis poni possit.
Perfecta justitia etsi hic non inveniatur, non tamen impossibilis.
Sed fortasse quispiam putaverit, nihil nobis deesse ad cognitionem
justitiae, quod Dominus verbum consummans et brevians super terram
(Isai. X, 23; Rom. IX, 28), dixit in duobus praeceptis
totam Legem Prophetasque pendere; nec ea tacuit , sed verbis
apertissimis prompsit, Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges
proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37-40).
Quid verius, his impletis impleri omnino justitiam? Verumtamen qui
hoc attendit, etiam illud attendat, quam in multis offendamus omnes
(Jacobi III, 2), dum putamus Deo, quem diligimus, placere,
vel non displicere quod facimus; et postea per Scripturam ejus, sive
certa et perspicua ratione commoniti, cum didicerimus quod ei non
placeat, poenitendo precamur ut ignoscat. Plena humana vita est
documentis talibus. Unde autem minus novimus quid ei placeat, nisi
quia et ipse minus notus est nobis? Videmus enim nunc per speculum in
aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quis vero existimare audeat,
cum eo ventum fuerit, quod ait, Ut cognoscam sicut et cognitus sum
(I Cor. XIII, 12), tantam Dei dilectionem fore
contemplatoribus ejus, quanta fidelibus nunc est: aut ullo modo hanc
illi tanquam de proximo comparandam? Porro si quanto major notitia,
tanto erit major dilectio; profecto nunc quantum deest dilectioni,
tantum perficiendae justitiae deesse credendum est. Sciri enim aliquid
vel credi, et tamen non diligi potest: diligi autem quod neque scitur
neque creditur, non potest. At si credendo ad tantam dilectionem
sancti pervenire potuerunt, qua certe majorem in hac vita esse non
posse Dominus ipse testatus est, ut animam suam pro fide vel pro
fratribus ponerent (Joan. XV, 13): cum ab hac peregrinatione
in qua per fidem nunc ambulatur (II Cor. V, 7), perventum erit
ad speciem, quam nondum visam speramus, et per patientiam exspectamus
(Rom. VIII, 25), procul dubio et ipsa dilectio non solum
supra quam hic habemus, sed longe supra quam petimus et intelligimus
erit (Ephes. III, 20); nec ideo tamen plus esse poterit,
quam ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente. Neque enim restat
in nobis aliquid quod addi possit ad totum; quia si restabit aliquid,
illud non erit totum. Proinde hoc primum praeceptum justitiae, quo
jubemur diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota
mente, cui est de proximo diligendo alterum consequens, in illa vita
implebimus, cum videbimus facie ad faciem. Sed ideo nobis hoc etiam
nunc praeceptum est, ut admoneremur, quid fide exposcere, quo spem
praemittere, et obliviscendo quae retro sunt, in quae anteriora nos
extendere debeamus (Philipp. III). Ac per hoc, quantum mihi
videtur, in ea quae perficienda est justitia multum in hac vita ille
profecit, qui quam longe sit a perfectione justitiae, proficiendo
cognovit.
65. Sed si dici potest quaedam justitia minor huic vitae competens,
qua justus ex fide vivit (Rom. I, 17), quamvis peregrinus a
Domino, et ideo per fidem ambulans, nondum per speciem: non absurde
dicitur etiam ad istam pertinere ne peccet. Neque enim, id esse
nondum potest tanta dilectio Dei, quanta illi cognitioni plenae
perfectaeque debetur, jam culpae deputandum est. Aliud est enim totam
nondum assequi charitatem, aliud nullam sequi cupiditatem. Quamobrem
debet homo, quamvis longe minus amet Deum, quam eum potest amare
conspectum, nihil tamen appetere illicitum: sicut etiam in his quae
adjacent sensibus corporis, potest oculus nullis tenebris delectari,
quamvis non possit in fulgentissima luce defigi. Verum ecce jam talem
constituamus animam humanam in hoc corruptibili corpore, quae etsi
nondum illa supereminentissima perfectione charitatis Dei omnes motus
terrenae libidinis absorbuerit atque consumpserit, attamen in ista
minore justitia ad illicitum aliquid operandum eidem libidini nulla
inclinatione consentiat: ut ad illam vitam jam immortalem pertineat,
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,
et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5); ad hanc autem, Non
regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus
(Rom. VI, 12): ad illam, Non concupisces (Exod. XX,
17); ad istam, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli.
XVIII, 30): ad illam, nihil amplius quaerere, quam in ea
perfectione persistere; ad istam, hoc quod agit in opere habere, et
illius perfectionem pro mercede sperare: ut per illam justus sine fine
vivat in specie, quam in ista desideravit; per hanc autem justus vivat
ex fide, in qua illam certo fine desiderat. (His constitutis
peccatum erit hominis ex fide viventis, aliquando alicui delectationi
illicitae consentire: non tantum in illis horrendis facinoribus et
flagitiis perpetrandis, verum etiam in levioribus; ut vel aurem alicui
voci quae audienda non esset, vel linguam alicui quae dicenda non
esset, accommodet; vel in ipso corde aliquid ita cogitet, ut mallet
licitum quod male delectat, et per praeceptum scitur illicitum: etiam
ista quippe consensio est ad peccatum, quae utique fieret, nisi poena
terreret .) Tales justi ex fide viventes, non opus habent dicere,
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Matth. VI, 12)? falsumque esse convincunt, quod
scriptum est, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens
(Psal. CXLII, 2)? et illud, Si dixerimus quia peccatum non
habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I
Joan. I, 8)? et illud, Quia non est homo qui non peccabit
(III Reg. VIII, 46)? et illud, Non est justus in terra
qui faciet bonum et non peccabit (Eccli. VII, 21)? (utrumque
enim hoc testimonium non de praeterito dicit, id est, Peccavit; sed
de futuro, id est, peccabit) et si qua alia in hanc sententiam sancta
Scriptura commemorat? Sed quoniam haec falsa esse non possunt, illud
esse consequens video, ut qualemlibet vel quantamlibet in hac vita
potuerimus definire justitiam, nullus in ea sit hominum qui nullum
habeat omnino peccatum; omnique homini sit necessarium dare ut detur
illi, dimittere ut dimittatur illi (Luc. VI, 38, 37); et
si quid habet justitiae, non de suo sibi esse praesumere, sed de
gratia justificantis Dei, et adhuc tamen ab illo esurire et sitire
justitiam (Matth. V, 6), qui est panis vivus (Joan. VI,
51), et apud quem est fons vitae (Psal. XXXV, 10): qui
sic operatur justificationem in sanctis suis in hujus vitae tentatione
laborantibus, ut tamen sit et quod petentibus largiter adjiciat, et
quod confitentibus clementer ignoscat.
66. Sed inveniant isti, si possunt, aliquem sub onere corruptionis
hujus viventem, cui jam non habeat Deus quod ignoscat: nisi tamen eum
fateantur non doctrina legis datae , sed etiam infuso spiritu gratiae,
ut talis esset, adjutum; non cujuscemodi peccati crimen sed ipsius
impietatis incurrent. Sane quanquam talem, si testimonia illa divina
competenter accipiant, prorsus invenire non possunt: nullo modo tamen
dicendum, Deo deesse possibilitatem, qua voluntas sic adjuvetur
humana, ut non solum justitia ista quae ex fide est (Rom. X,
6), omni ex parte modo perficiatur in homine, verum etiam illa
secundum quam postea in aeternum in ipsa ejus contemplatione vivendum
est. Quandoquidem si nunc velit in quoquam etiam hoc corruptibile
induere incorruptionem (I Cor. XV, 53), atque hic inter
homines morituros eum jubere vivere minime moriturum, ut tota penitus
vetustate consumpta nulla lex in membris ejus repugnet legi mentis
(Rom. VII, 23), Deumque ubique praesentem ita cognoscat,
sicut sancti postea cognituri sunt, quis demens audeat affirmare, non
posse? Sed quare non faciat, quaerunt homines: nec qui quaerunt, se
attendunt esse homines. Scio quod sicut impossibilitas, ita et
iniquitas non est apud Deum (Id. IX, 14). Et scio quod
superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).
Et scio quod illi, cui ne extolleretur datus erat stimulus carnis,
Angelus satanae, qui eum colaphizaret, semel et iterum et tertio
deprecanti dictum est, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in
infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Aliquid ergo
est in abdito et profundo judiciorum Dei, ut etiam justorum omne os
obstruatur in laude sua, et non aperiatur nisi in laudem Dei. Hoc
autem aliquid quis possit scrutari, quis investigare, quis nosse? tam
sunt inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis
enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? Aut
quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per
ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum.
Amen (Rom. XI, 33-36).
|
|