|
5. Gratia vera donum Spiritus sancti, quo fit in animo delectatio
et dilectio boni. Nos autem dicimus humanam voluntatem sic divinitus
adjuvari ad faciendam justitiam, ut praeter quod creatus est homo cum
libero arbitrio voluntatis, praeterque doctrinam qua ei praecipitur
quemadmodum vivere debeat, accipiat Spiritum sanctum, quo fiat in
animo ejus delectatio dilectioque summi illius atque incommutabilis boni
quod Deus est, etiam nunc cum adhuc per fidem ambulatur, nondum per
speciem (II Cor. V, 7): ut hac sibi velut arrha data gratuiti
muneris inardescat inhaerere Creatori, atque inflammetur accedere ad
participationem illius veri luminis; ut ex illo ei bene sit, a quo
habet ut sit. Nam neque liberum arbitrium quidquam nisi ad peccandum
valet, si lateat veritatis via: et cum id quod agendum et quo nitendum
est coeperit non latere, nisi etiam delectet et ametur, non agitur,
non suscipitur, non bene vivitur. Ut autem diligatur, charitas Dei
diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium liberum quod surgit
ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5).
|
|