|
6. Doctrina legis sine vivificante spiritu, littera est occidens.
Doctrina quippe illa, qua mandatum accipimus continenter recteque
vivendi, littera est occidens, nisi adsit vivificans spiritus. Neque
enim solo illo modo intelligendum est quod legimus, Littera occidit,
spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); ut aliquid
figurate scriptum, cujus est absurda proprietas, non accipiamus sicut
littera sonat, sed aliud quod significat intuentes, interiorem hominem
spirituali intelligentia nutriamus: quoniam sapere secundum carnem mors
est, sapere autem secundum spiritum vita et pax (Rom. VIII,
6). Velut si quisquam multa quae scripta sunt in Cantico canticorum
carnaliter accipiat, non ad luminosae charitatis fructum, sed ad
libidinosae cupiditatis affectum. Non ergo solo illo modo
intelligendum est quod ait Apostolus, Littera occidit, spiritus
autem vivificat: sed etiam illo, eoque vel maxime, quo apertissime
alio loco dicit, Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non
concupisces. Et paulo post ait: Occasione accepta peccatum per
mandatum fefellit me, et per illud occidit (Id. VII, 7,
11). Ecce quid est, Littera occidit. Et utique non figurate
aliquid dicitur , quod accipiendum non sit secundum litterae sonum,
cum dicitur, Non concupisces: sed apertissimum saluberrimumque
praeceptum est, quod si quis impleverit, nullum habebit omnino
peccatum. Nam hoc ideo elegit Apostolus generale quiddam, quo cuncta
complexus est, tanquam haec esset vox legis ab omni peccato
prohibentis, quod ait, Non concupisces; neque enim ullum peccatum
nisi concupiscendo committitur: proinde quae hoc praecipit, bona et
laudabilis lex est. Sed ubi sanctus non adjuvat Spiritus, inspirans
pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, hoc est, charitatem
diffundens in cordibus nostris; profecto illa lex, quamvis bona,
auget prohibendo desiderium malum: sicut aquae impetus, si in eam
partem non cesset influere, vehementior fit obice opposito, cujus
molem cum evicerit, majore cumulo praecipitatus violentius per prona
provolvitur. Nescio quo enim modo, hoc ipsum quod concupiscitur, fit
jucundius dum vetatur. Et hoc est quod fallit peccatum per mandatum,
et per illud occidit, cum accedit etiam praevaricatio, quae nulla est
ubi lex non est (Rom. IV, 15).
|
|