|
7. Quid hic tractandum. Sed totum ipsum apostolicae epistolae
locum, si placet, consideremus, et sicut Dominus adjuverit
pertractemus. Volo enim, si potuero, demonstrare illud quod ait
Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat, non de
figuratis locutionibus dictum, quamvis et illino congruenter
accipiatur; sed potius de lege aperte quod malum est prohibente. Quod
cum ostendero, profecto manifestius apparebit, bene vivere donum esse
divinum: non tantum quia homini Deus dedit liberum arbitrium, sine
quo nec male nec bene vivitur; nec tantum quia praeceptum dedit, quo
doceat quemadmodum sit vivendum: sed quia per Spiritum sanctum
diffundit charitatem in cordibus eorum quos praescivit ut
praedestinaret, praedestinavit ut vocaret, vocavit ut justificaret,
justificavit ut glorificaret (Id. VIII, 29, 30). Hoc
autem cum apparuerit, videbis, ut existimo, frustra dici illa tantum
esse possibilia sine exemplo, quae Dei opera sunt; sicut de cameli
transitu per foramen acus commemoravimus, et quaecumque alia sunt apud
nos impossibilia, apud Deum autem facilia: et ideo non inter haec
humanam deputandam esse justitiam, quod non ad Dei, sed ad hominis
opus pertinere debeat; cujus perfectio, si est in hac vita
possibilis, nullam esse causam cur sine exemplo esse credatur. Hoc
ergo frustra dici, satis elucebit, cum et ipsam humanam justitiam
operationi Dei tribuendam esse claruerit, quamvis non fiat sine
hominis voluntate: et ideo ejus perfectionem etiam in hac vita esse
possibilem, negare non possumus; quia omnia possibilia sunt Deo
(Marc. X, 27), sive quae facit sola sua voluntate, sive quae
cooperantibus creaturae suae voluntatibus a se fieri posse constituit.
Ac per hoc quidquid eorum non facit, sine exemplo est quidem in
operibus factis; sed apud Deum et in ejus virtute habet causam qua
fieri possit, et in ejus sapientia quare non factum sit: quae causa
etiamsi lateat hominem, non se obliviscatur esse hominem, nec
propterea Deo det insipientiam, quia non plene capit ejus sapientiam.
8. Attende igitur Apostolum ad Romanos explicantem, satisque
monstrantem quod scripsit ad Corinthios, Littera occidit, spiritus
autem vivificat, sic magis accipiendum, quemadmodum supra diximus;
quoniam legis littera quae docet non esse peccandum, si spiritus
vivificans desit, occidit: sciri enim facit peccatum potius quam
caveri, et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae
etiam praevaricatio legis accedit.
|
|