CAPUT VI.

9. Abundantia delicti per legem. Volens ergo Apostolus commendare gratiam, quae per Jesum Christum omnibus gentibus venit, ne Judaei adversus caeteras gentes de accepta lege se extollerent; posteaquam dixit peccatum et mortem per unum hominem intrasse in genus humanum, et per unum hominem justitiam et vitam aeternam, illum Adam, hunc Christum apertissime insinuans, ait: Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem , sic et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam per Jesum Christum Dominum nostrum. Deinde opponens sibi ipse quaestionem, Quid ergo dicemus, inquit? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Vidit enim a perversis perverse posse accipi quod dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratiae : tanquam dixerit, proter abundantiam gratiae prodesse peccatum. Hoc diluens, respondit, Absit: atque subjecit, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Hoc est, cum id praestiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud faciemus, si vivemus in eo, nisi ut gratiae simus ingrati? Neque enim qui laudat beneficium medicinae, prodesse morbos dicit et vulnera, a quibus illa hominem sanat: sed quanto majoribus medicina laudibus praedicatur, tanto magis vituperantur et horrentur vulnera et morbi, a quibus liberat quae ita laudatur. Sic laus et praedicatio gratiae vituperatio et damnatio est delictorum. Demonstranda enim fuerat homini foeditas languoris ejus, cui contra iniquitatem suam nec praeceptum sanctum et bonum profuit, quo magis aucta est iniquitas quam minuta; quandoquidem lex subintravit, ut abundaret delictum; ut eo modo convictus atque confusus, videret non tantum doctorem sibi esse necessarium, verum etiam adjutorem Deum, a quo ejus itinera dirigantur, ne dominetur ei omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133), et confugiendo ad opem divinae misericordiae sanetur: atque ita ubi abundavit delictum, superabundet gratia, non peccantis merito, sed subvenientis auxilio.

10. Consequenter eamdem medicinam in passione et resurrectione Christi mystice demonstratam ostendit Apostolus, dicens: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis ejus, sed et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati , ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum illo; scientes quia Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur . Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. V, 20-VI, 11). Nempe satis elucet mysterio Dominicae mortis et resurrectionis figuratum vitae nostrae veteris occasum, et exortum novae, demonstratamque iniquitatis abolitionem renovationemque justitiae. Unde igitur hoc tantum beneficium homini per litteram legis , nisi per fidem Jesu Christi?