CAPUT VII.

11. Bona opera ex quo fonte manent. Haec cogitatio sancta servat filios hominum, in protectione alarum Dei sperantes, ut inebrientur ab ubertate domus ejus, et torrente voluptatis ejus potentur : quoniam apud ipsum est fons vitae, et in lumine ejus videbimus lumen; qui praetendit misericordiam suam scientibus eum, et justitiam suam iis qui recto sunt corde. Neque enim quia sciunt, sed etiam ut sciant eum, praetendit misericordiam suam: nec quia recti sunt corde, sed etiam ut recti sint corde, praetendit justitiam suam, qua justificat impium (Id. IV, 5). Haec cogitatio non effert in superbiam ; quod vitium oritur, cum sibi quisque praefidit, seque sibi ad vivendum caput facit. Quo motu receditur ab illo fonte vitae, cujus solius haustu justitia bibitur, bona scilicet vita; et ab illo incommutabili lumine, cujus participatione anima rationalis quodam modo accenditur ut sit etiam ipsa factum creatumque lumen: sicut erat Joannes lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35); qui tamen unde luceret agnoscens, Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus: cujus, nisi illius utique in cujus comparatione Joannes non erat lumen? Illud enim erat verum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 16, 9). Proinde cum dixisset in codem psalmo, Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me: ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV, 8-13). Hac quippe impietate, qua tribuit sibi quisque quod Dei est, pellitur in tenebras suas, quae sunt opera iniquitatis. Haec enim plane ipse facit, et ad haec implenda sibi est idoneus. Opera vero justitiae non facit, nisi quantum ex illo fonte atque ex illo lumine percipit, ubi nullius indigens vita est, et ubi non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17).

12. Ideo Paulus Apostolus, qui cum Saulus prius vocaretur (Act. XIII, 9), non ob aliud, quantum mihi videtur, hoc nomen elegit, nisi ut se ostenderet parvum, tanquam minimum Apostolorum; multum contra superbos et arrogantes, et de suis operibus praesumentes, pro commendanda ista Dei gratia, fortiter atque acriter dimicans: quia revera in illo evidentior et clarior apparuit, qui cum talia operaretur vehementer Ecclesiam Dei persequens, pro quibus summo supplicio dignus fuit, misericordiam pro damnatione suscepit, et pro poena consecutus est gratiam, merito pro ejus defensione clamat atque concertat, nec in re profunda et nimis abdita non intelligentium, et verba sua sana in perversum sensum detorquentium curat invidiam; dum tamen incunctanter praedicet donum Dei, quo uno salvi fiunt filii promissionis, filii beneficii divini, filii gratiae et misericordiae, filii Testamenti Novi. Primum, quod omnis ejus salutatio sic se habet: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Initio Epistolarum). Deinde, ad Romanos pene ipsa quaestio sola versatur, tam pugnaciter, tam multipliciter, ut fatiget quidem legentis intentionem, sed tamen fatigatione utili ac salubri: ut interioris hominis magis exerceat membra, quam frangat.