CAPUT VIII.

13. Observatio legis. Judaeorum gloriatio qualis. Timor poenae. Circumcisio cordis. Pelagiani in quo Deum nostrae justificationis auctorem agnoscunt. Inde sunt quae supra commemoravi. Inde est quod Judaeum arguit, eumque dicit Judaeum cognominari, et nequaquam id quod profitetur implere. Si autem tu, inquit, Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem , et probas distantia , instructus ex lege, confidis te ipsum ducem esse caecorum, lumen eorum qui in tenebris, eruditorem insipientium, magistram infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. Qui ergo alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non adulterandum, adulteras? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus, sicut scriptum est. Circumcisio quidem prodest, si legem custodias; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium ejus in circumcisionem reputabitur, et judicabit quod ex natura est praeputium legem perficiens , te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es? Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu , non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 17-29). Hic manifestavit quemadmodum dixerit, gloriaris in Deo. Nam utique si vere talis Judaeus gloriaretur in Deo, eo modo quo postulat gratia, quae non operum meritis, sed gratuito datur, ex Deo esset laus ejus, non ex hominibus. Sed ita gloriabantur in Deo, velut qui soli meruissent legem ejus accipere, secundum illam vocem Psalmi, qua dictum est, Non fecit sic ulli genti, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII, 20). Quam tamen Dei legem sua justitia se arbitrabantur implere, cum magis ejus praevaricatores essent. Unde illis iram operabatur (Rom. IV, 15), abundante peccato, quod ab scientibus perpetrabatur. Quia et quicumque faciebant quod lex jubebat, non adjuvante spiritu gratiae, timore poenae faciebant, non amore justitiae: ac per hoc coram Deo non erat in voluntate, quod coram hominibus apparebat in opere: potiusque ex illo rei tenebantur, quod eos noverat Deus malle, si fieri posset impune, committere. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante. Ideo laus talium non ex hominibus, sed ex Deo est, qui per suam gratiam praestat unde laudentur, de quo dicitur, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3); et cui dicitur, Apud te laus mea (Psal. XXI, 26): non quales illi sunt qui Deum laudari volunt quod homines sunt, se autem quod justis unt.

14.

“Sed laudamus,”

inquiunt,

“et Deum nostrae justificationis auctorem, in eo quod legem dedit, cujus intuitu noverimus quemadmodum vivere debeamus.”

Nec audiunt quod legunt, Quia non justificabitur ex lege omnis caro coram Deo. Potest enim fieri coram hominibus, non autem coram illo qui cordis ipsius et intimae voluntatis inspector est, ubi videt, etiamsi aliud faciat qui legem timet, quid tamen mallet facere, si liceret. Ac ne quisquam putaret hic Apostolum ea lege dixisse neminem justificari, quae in sacramentis veteribus multa continet figurata praecepta, unde etiam ipsa est circumcisio carnis, quam die octavo accipere parvuli jussi sunt (Levit. XII, 3); continuo subjunxit quam legem dixerit, et ait, Per legem enim cognitio peccati. Illa igitur lex est, de qua postea dicit, Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Nam quid est aliud, Per legem enim cognitio peccati?