|
Constat iste libellus opusculis in unum confusis duobus, quae in
scriptis libris non sic loco junguntur, quin a se invicem suo saltem
praefixo cuique titulo separentur. Opusculum primum, cui titulus
est, De Substantia Dilectionis, desinit ad ultima verba capitis
quarti, et Augustini raro admodum, Hugonis autem plerumque nomen in
Mss. exemplaribus praefert: et sane exstat inter opera nomine
Hugonis vulgata, libro scilicet assutum, qui appellatur,
Institutiones catholicae in Decalogum. Alterum opusculum ab illis
verbis capitis quinti incipiens, Vita cordis amor est, etc.,
titulum sine auctoris nomine hunc vel similem habet: Quod vita cordis
sit amor. Hoc etiam cum operibus Hugonis editum est in lib. 1
Miscellaneorum, tit. 170 vel 171 eruditionum theologicarum.
Nonnulla in hoc libello carpit Bernardus Vindingus in Critico
Augustiniano, sed quae sane haud aliena sunt ab Hugone Victorino.
Illud, exempli gratia, quod censura dignum putat, quia dicitur Deus
operatus opera restaurationis humanae partim per homines, partim per
angelos, partim per semetipsum, aliquoties repetit Hugo in libro 4
de Arca morali, capp. 3, 5, 9, et in lib. 2 de Vanitate
mundi, etc. Postremo Trithemius abbas inter Hugonis opera censet
librum de Substantia Dilectionis.
|
|