CAPUT PRIMUM. Amoris duo rivi, charitas et cupiditas. Inde omne bonum vel malum. Amor motus est unus et multiplex.

Quotidianum de dilectione sermonem serimus, ne forte scintillet in cordibus nostris et exardescat ignis flammam faciens, aut totum consumens, aut purgans totum. Ex eo namque totum est, quod bonum est: et totum quod malum est, ex eo est. Unus fons dilectionis intus saliens, duos rivos effundit: alter est amor mundi, cupiditas; alter est amor Dei, charitas. Medium quippe est cor hominis, unde fons amoris erumpit: et cum per appetitum ad exteriora decurrit, cupiditas dicitur; cum vero desiderium suum ad interiora dirigit, charitas nominatur. Ergo duo sunt rivi, qui de fonte dilectionis emanant, cupiditas et charitas: et omnium malorum radix cupiditas, et omnium bonorum radix charitas. Ex eo igitur totum est, quod bonum est; et totum quod malum est, ex eo est. Quidquid ergo illud est, magnum est quod in nobis est; et ex eo totum est, quod ex nobis est : hoc autem est amor. Quid est amor, et quantum est amor, aut unde est amor? Et sermo Dei de amore loquitur. Numquid hoc negotium non potius illorum est, qui pudicitiam prostituere consueverunt? Ecce quam multi qui ejus ministeria volentes suscipiunt: et quam pauci qui verba ejus in medium proferre non erubescunt! Quid ergo nos facimus? Forsitan multa improbitate frontem fractam habemus, qui non verecundamur amorem indictatum sonare : quem et impudici aliquando non possunt sine verecundia verbis exprimere. Sed aliud est investigare vitium, ut eradicetur; aliud exhortari ad vitium, ut virtus et veritas non ametur. Nos igitur investigamus et quaerimus, ut sciamus, et scientes caveamus, quod illi investigant, ut sciant, sed sciant ut faciant, quid illud in nobis sit, quod desideria nostra sic multifariam dividit, et cor unum in diversa deducit. Invenimus autem hoc aliud non esse praeter amorem: qui cum sit motus cordis secundum naturam singularis et unicus, secundum actionem autem divisus, cum se inordinate movet, id est, ad ea quae non debet, cupiditas dicitur; cum vero ordinatus est, charitas appellatur. Ipsum igitur hunc cordis motum, quem amorem appellamus, qua definitione significare poterimus? Expedit nobis propius intueri eum, ne lateat aliquatenus, et non sciatur; proptereaque nec caveatur cum malus est, nec appetatur aut inveniatur cum bonus; de quo et cum malus est tanta mala veniunt, et cum bonus est tanta bona procedunt.