CAPUT II. Amor quid sit. Malum quid.

Ipsum igitur quomodo definimus? Investigemus, consideremus; quia occultum est quod quaeritur, quantoque interius collocatum est, tanto magis in utraque parte cordi dominatur. Illud igitur videtur esse amor. Et amor est delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid, desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, per desiderium currens, requiescens per gaudium. Hinc bonum est, et hinc malum est cor humanum; quia nec aliunde bonum es, si bonum es, nec aliunde malum es, si malum es, nisi quod vel bene vel male amas quod bonum est. Nam omne quod est, bonum est: sed cum id quod bonum est male amatur, illud bonum non est, et hoc malum est. Igitur nec qui amat, malum est; nec quod amat, malum est; nec amor quo amat, malum est: sed quod male amat, malum est, et hoc omne malum est. Ordinate ergo charitatem, et jam malum nullum est.