CAPUT III. Beatitudinis capaces ex Dei gratia. Per amorem fiunt participes.

Magnam rem commendare volumus, si tamen valemus quod volumus. Omnipotens Deus, qui nullo indiget, quia ipse summum et verum bonum est; qui nec de alieno accipere potest quo crescat, quoniam ex ipso sunt omnia; nec de suo amittere quo decidat, quoniam in ipso immutabiliter consistunt universa: ipse rationalem spiritum creavit sola charitate, nulla necessitate, ut eum suae beatitudinis participem faceret. Porro ut idem aptus esset tanta beatitudine perfrui, fecit in eo dilectionem spiritualem, palatum cordis quodam modo per hanc sensificans ad gustum dulcedinis internae: quatenus per ipsam videlicet dilectionem, suae felicitatis jucunditatem saperet, eique infatigabili desiderio inhaereret. Per dilectionem ergo copulavit sibi Deus, creaturam rationalem, ut ei semper inhaerendo ipsum quo beatificanda erat bonum, et ex ipso quodam modo per affectum sugeret, et de ipso per desiderium biberet, et in ipso per gaudium possideret. Suge, o apicula, suge; suge et bibe, dulcoris tui inenarrabilem suavitatem. Immergere, et replere; quia ille deficere nescit, si tu non incipias fastidire. Adhaere ergo et inhaere, sume et fruere: si sempiternus gustus fuerit, sempiterna quoque beatitudo erit. Non jam pudeat nos neque poeniteat de amore fecisse verbum: non poeniteat ubi tanta utilitas, non pudeat ubi talis honestas.