|
Igitur per amorem sociata est factori suo creatura rationalis,
solumque est dilectionis vinculum quod ligat utrosque in idipsum, et
tanto felicius, quanto fortius. Propter quod etiam ut indivisa
societas et concordia utrobique perfecta haberetur, geminatus est
nexus, in charitate Dei et proximi: ut per charitatem Dei omnes uni
cohaererent, per charitatem proximi omnes ad invicem unum fierent; ut
quod de illo uno, cui omnes inhaerebant, quisque in semetipso non
caperet, plenius atque perfectius per charitatem proximi in altero
possideret, et bonum omnium fieret totum singulorum. Ordinate ergo
charitatem. Quid est, ordinate charitatem? Si desiderium est amor,
bene currat; si gaudium est, bene requiescat. Est enim amor, sicut
dictum est, delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid,
desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, per desiderium
currens, et requiescens per gaudium, currens ad illud, et requiescens
in illo. Ad quid, aut in quo?
|
|