|
Audite, si forte explicare possimus quo currere debeat amor noster,
aut in quo requiescere. Tria quaedam sunt quae amari bene aut male
possunt; id est, Deus, proximus, et mundus. Deus supra nos est,
proximus juxta nos est, mundus subtus nos est. Ordinate ergo
charitatem. Si currit, bene currat; si requiescit, bene
requiescat. Desiderium currit, gaudium requiescit. Propter quod
gaudium uniforme est, quia semper in uno est, nec vicissitudine
variari potest: desiderium autem motus mutabilitatem suscipit, et
idcirco non se continet in uno, sed varias species repraesentat.
Omnis namque cursus aut de illo est, aut cum illo, aut in illo ad
quod est. Quomodo ergo currere debet desiderium nostrum? Tria sunt,
Deus, proximus, mundus. Tria Deus, duo proximus, unum mundus
habeat in cursu desiderii nostri; et est in desiderio ordinata
charitas. Amor namque per desiderium et de Deo, et cum Deo, et in
Deum ordinate currere potest. De Deo currit, quando de ipso accipit
unde eum diligit. Cum Deo currit, quando ejus voluntati in nullo
contradicit. In Deum currit, quando in ipso requiescere appetit.
Haec sunt tria quae ad Deum pertinent. Duo autem sunt proximi.
Potest enim desiderium de proximo et cum proximo currere, sed in
proximum non potest. De proximo, ut de ejus salute gaudeat et
profectu. Cum proximo, ut eum in via Dei comitem itineris et socium
perventionis habere concupiscat. Sed in proximum non potest, ut
scilicet in homine spem et fiduciam suam constituat. Haec sunt duo
quae ad proximum pertinent; id est, de ipso, et cum ipso, et non in
ipsum. Unum est mundi, de ipso currere; non cum ipso, aut in
ipsum. De mundo enim desiderium currit, quando inspecto foris Dei
opere, per admirationem et laudem ardentius intus ad ipsum se
convertit. Cum mundo curreret, si se pro mutabilitate temporalium,
sive dejiciendo in adversis, sive elevando in prosperis, huic
conformaret. In mundum curreret, si in ejus delectationibus semper
requiescere vellet. Ordinate ergo charitatem, ut per desiderium
currat de Deo, cum Deo, et in Deum: de proximo, cum proximo, et
non in proximum: de mundo, nec cum mundo, nec in mundum, ut in solo
Deo requiescat per gaudium. Haec est ordinata charitas, et praeter
ipsam omne quod agitur, non ordinata charitas est, sed inordinata
cupiditas.
|
|