|
Vita cordis amor est, et idcirco omnino impossibile est ut sine amore
sit cor quod vivere cupit. Quid hinc sequatur, considera. Si enim
humana mens sine amore esse non potest, aut se ipsam, aut certe aliud
aliquid a se diligat necesse est. Quia vero in se ipsa perfectum bonum
non invenit, si se solam diligeret, felix amor non esset. Oportet
ergo, si feliciter amare desiderat, aliud aliquid praeter se quod amet
inquirat. Si autem imperfectum aliquid extra se amare coeperit,
amorem quidem suum irritat, sed miseriam non excludit. Feliciter ergo
non diligit, donec ad verum et summum bonum per amoris desiderium se
convertit. Quia vero summum et verum bonum Deus est solus, ille
feliciter amat, qui Deum amat, et tanto felicius quanto amplius.
Haec igitur est vera cordis nostri requies, cum in amore Dei per
desiderium figitur, nec ultra quidquam appetit, sed in eo quod tenet,
quadam felici securitate delectatur. Quia enim illud nec appetitus
ultra protrahit, nec timor repellit, quodam modo in idipsum
jucunditatis sine vexatione requiescit. Sed quia humanae mentis
infirmitas, ut non dicam semper, sed vix aliquando in illam divinae
contemplationis dulcedinem figi potest, quodam interim studio ad
illam, ad quam necdum pertingere sufficit, stabilitatem assuefacienda
est: id est, si Deum semper cogitare non possumus, saltem cor
nostrum ab illicitis et vanis cogitationibus restringendo, in
consideratione operum Dei et mirabilium ejus illud teneamus; ut dum
semper minus instabiles esse satagimus, tandem aliquando donante Deo
vere stabiles fieri valeamus.
|
|