|
Ut autem promotionis hujus aliquod tibi exemplum subjiciam, universus
iste mundus quasi quoddam diluvium est, eo quod omnia quae in hoc mundo
sunt, ad similitudinem aquae incertis eventibus fluctuando decurrant.
Vera autem fides, quae non transitoria, sed aeterna promittit, quasi
a quibusdam fluctibus, sic a mundi hujus cupiditate in superna animum
attollit: et portari quidem ab aquis potest, sed mergi omnino non
potest; quia ad necessitatem hoc mundo utitur, sed ejus desideriis per
affectum non implicatur. Quisquis ergo aeterna non credens, sola quae
transeunt appetit, hunc quasi sine navi laborantem in fluctibus,
impetus aquae decurrentis secum trahit. Qui vero aeterna credens,
transitoria diligit, hic juxta navem naufragium facit. Qui autem
aeterna bona et credit, et diligit, hic in navi positus, fluctuantis
maris undas securus pertransit: et quia per desiderium fidei navem non
transgreditur, jam quodam modo in fluctibus terrae stabilitatem
imitatur. Primum ergo, si hoc mare magnum illaesi pertransire
volumus, fabricemus navem, ut fidem integram habeamus; deinde navem
fidei inhabitemus per charitatem, ut et credamus quod diligere
debemus, et diligamus quod credimus: sicque et lex Dei in corde
nostro sit per rectae fidei cognitionem, et cor nostrum in lege Dei
sit per dilectionem.
Sed ut facilius cognoscas quomodo vel unde hanc, quam dixi, navem vel
arcam in corde tuo aedificare debeas, per quam hujus diluvii naufragio
eductus, ad portum quietis pervenias; duo opera Dei considera,
videlicet opus conditionis, et opus restaurationis. Opus autem
conditionis est creatio coeli et terrae, et omnium quae in eis
continentur, quae sex diebus facta sunt. Opus vero restaurationis,
incarnatio Verbi, et omnia quae a principio mundi usque ad finem, vel
ad eam praenuntiandam praecesserunt, vel ad ipsam confirmandam secutura
sunt: quae omnia sex aetatibus fiunt. Sed opera restaurationis magis
pertinent ad fidem catholicam, quae idcirco sancti amplius diligunt,
quia in eis suae salutis remedia agnoscunt. Haec autem partim per
homines, partim per Angelos, partim per semetipsum operatus est
Deus: ut in arca spirituali prima sit mansio opera hominum, secunda
opera Angelorum, tertia opera Dei, supremus cubitus, auctor
universorum Deus.
|
|