|
Domino beatissimo, et sincerissima charitate venerando, sancto fratri
et consacerdoti papae AURELIO AUGUSTINUS, in Domino
salutem.
De Trinitate, quae Deus summus et verus est, libros juvenis
inchoavi, senex edidi. Omiseram quippe hoc opus, posteaquam comperi
praereptos mihi esse sive subreptos antequam eos absolverem, et
retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem. Non enim
singillatim, sed omnes simul edere ea ratione decreveram, quoniam
praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum
ergo per eos homines (quia priusquam vellem, ad quosdam illorum
pervenire potuerunt) dispositio mea nequivisset impleri, interruptam
dictationem reliqueram, cogitans hoc ipsum in aliquibus meis scriptis
conqueri, ut scirent, qui possent, non a me fuisse eosdem libros
editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur.
Verum multorum fratrum vehementissima postulatione, et maxime tua
jussione compulsus, opus tam laboriosum, adjuvante Domino terminare
curavi: eosque emendatos, non ut volui, sed ut potui, ne ab illis
qui subrepti jam in manus hominum exierant, plurimum discreparent,
Venerationi tuae per filium nostrum condiaconum charissimum misi, et
cuicumque audiendos, describendos, legendosque permisi: in quibus si
servari mea dispositio potuisset, essent profecto etsi easdem
sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores, quantum
rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur.
Sunt autem qui primos quatuor vel potius quinque etiam sine prooemiis
habent, et duodecimum sine extrema parte non parva: sed si eis haec
editio potuerit innotescere, omnia si voluerint et valuerint,
emendabunt. Peto sane ut hanc epistolam, seorsum quidem, sed tamen
ad caput eorumdem librorum jubeas anteponi. Vale. Ora pro me.
|
|