CAPUT IX.

14. In amore spiritualium verbum natum idem quod conceptum: secus in amore carnalium. Conceptum autem verbum et natum idipsum est, cum voluntas in ipsa notitia conquiescit, quod fit in amore spiritualium. Qui enim, verbi gratia, perfecte novit, perfecteque amat justitiam, jam justus est, etiamsi nulla existat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. In amore autem carnalium temporaliumque rerum, sicut in ipsis animalium fetibus, alius est conceptus verbi, alius partus. Illic enim quod cupiendo concipitur, adipiscendo nascitur. Quoniam non sufficit avaritiae nosse et amare aurum, nisi et habeat; neque nosse et amare vesci, aut concumbere, nisi etiam id agat; neque nosse et amare honores et imperia, nisi proveniant. Quae tamen omnia, nec adepta sufficiunt. Qui enim biberit ex hac, inquit, aqua, sitiet iterum (Joan. IV, 13). Ideoque et in Psalmo: Concepit, inquit, dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15). Dolorem vel laborem dicit concipi, cum ea concipiuntur quae nosse ac velle non sufficit, et inardescit atque aegrotat animus indigentia, donec ad ea perveniat, et quasi pariat ea. Unde eleganter in latina lingua parta dicuntur et reperta atque comperta, quae verba quasi a partu ducta resonant. Quia concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi I, 15). Unde Dominus clamat, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28): et alio loco, Vae praegnantibus et mammantibus in illis diebus (Id. XXIV, 19). Cum itaque ad partum verbi referret omnia vel recte facta vel peccata, Ex ore, inquit, tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Id. XII, 37): os volens intelligi, non hoc visibile, sed interius invisibile cogitationis et cordis.