|
15. An sola notitia amata sit verbum mentis. Recte ergo
quaeritur, utrum omnis notitia verbum, an tantum amata notitia.
Novimus enim et ea quae odimus: sed nec concepta, nec parta dicenda
sunt animo, quae nobis displicent. Non enim omnia quae quoquo modo
tangunt, concipiuntur: sed alia ut tantum nota sint, non tamen verba
dicantur; sicut ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur
verba quae spatia temporum syllabis tenent, sive pronuntientur, sive
cogitentur; aliter omne quod notum est, verbum dicitur animo
impressum, quamdiu de memoria proferri et definiri potest, quamvis res
ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum
quod genus verbi accipiendum est quod ait Apostolus, Nemo dicit,
Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3):
cum secundum aliam verbi notionem dicant hoc et illi, de quibus ipse
Dominus ait, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit
in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Verumtamen cum et illa
quae odimus, recte displicent, recteque improbantur, approbatur eorum
improbatio, et placet, et verbum est. Neque vitiorum notitia nobis
displicet, sed ipsa vitia. Nam placet mihi quod novi et definio quid
sit intemperantia; et hoc est verbum ejus. Sicuti sunt in arte nota
vitia, et recte approbatur eorum notitia, cum discernit cognitor
speciem privationemque virtutis, sicut aiere et negare, esse et non
esse: attamen virtute privari atque in vitium deficere, damnabile
est. Et definire intemperantiam, verbumque ejus dicere, pertinet ad
artem morum: esse autem intemperantem, ad id pertinet quod illa arte
culpatur. Sicut nosse ac definire quid sit soloecismus, pertinet ad
artem loquendi: facere autem, vitium est quod eadem arte
reprehenditur. Verbum est igitur, quod nunc discernere ac insinuare
volumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens novit et amat,
jungitur ei amore verbum ejus. Et quoniam amat notitiam et novit
amorem, et verbum in amore est, et amor in verbo, et utrumque in
amante atque dicente.
|
|