|
16. Mentis se ipsam noscentis imaginem seu verbum genitum ipsi
aequale esse. Sed omnis secundum speciem notitia, similis est ei rei
quam novit. Est enim alia notitia secundum privationem, quam cum
improbamus, loquimur. Et haec privationis improbatio speciem laudat,
ideoque approbatur. Habet ergo animus nonnullam speciei notae
similitudinem, sive cum ea placet, sive cum ejus privatio displicet.
Quocirca in quantum Deum novimus, similes sumus: sed non ad
aequalitatem similes, quia nec tantum eum novimus, quantum ipse se.
Et quemadmodum cum per sensum corporis dicimus corpora, fit eorum
aliqua similitudo in animo nostro, quae phantasia memoriae est: non
enim omnino ipsa corpora in animo sunt, cum ea cogitamus; sed eorum
similitudines: itaque cum eas pro illis approbamus, erramus; error
namque est pro alio alterius approbatio: melior est tamen imaginatio
corporis in animo, quam illa species corporis, in quantum haec in
meliore natura est, id est, in substantia vitali, sicuti animus est:
ita cum Deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus antequam
nossemus, maximeque cum eadem notitia etiam placita digneque amata
verbum est, fitque aliqua Dei similitudo illa notitia: tamen inferior
est, quia in inferiore natura est; creatura quippe animus, Creator
autem Deus. Ex quo colligitur, quia cum se mens ipsa novit atque
approbat, sic est eadem notitia verbum ejus, ut ei sit par omnino et
aequale, atque identidem: quia neque inferioris essentiae notitia
est, sicut corporis; neque superioris, sicut Dei. Et cum habeat
notitia similitudinem ad eam rem quam novit, hoc est, cujus notitia
est; haec habet perfectam et aequalem, qua mens ipsa , quae novit,
est nota. Ideoque et imago et verbum est, quia de illa exprimitur,
cum cognoscendo eidem coaequatur, et est gignenti aequale quod genitum
est.
|
|