|
1. De Trinitate quomodo inquirendum. Trinitatem certe quaerimus,
non quamlibet, sed illam Trinitatem quae Deus est, verusque ac
summus et solus Deus. Exspecta ergo, quisquis haec audis: adhuc
enim quaerimus, et talia quaerentem nemo juste reprehendit; si tamen
in fide firmissimus quaerat, quod aut nosse aut eloqui difficillimum
est. Affirmantem vero cito justeque reprehendit, quisquis melius vel
videt vel docet. Quaerite, inquit, Deum, et vivet anima vestra
(Psal. LXVIII, 33). Et ne quisquam se tanquam
apprehendisse temere gaudeat: Quaerite, inquit, faciem ejus semper
(Psal. CIV, 4). Et Apostolus: Si quis se, inquit, putat
aliquid scire, nondum scit quemadmodum scire oporteat. Quisquis autem
diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII, 2,
3). Nec sic quidem dixit, Cognovit illum; quae periculosa
praesumptio est: sed, cognitus est ab illo. Sic et alibi cum
dixisset, Nunc autem cognoscentes Deum; statim corrigens, imo
cogniti, inquit, a Deo (Galat. IV, 9): maximeque illo loco,
Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: unum
autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum
intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo
Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III,
13 15). Perfectionem in hac vita dicit, non aliud quam ea quae
retro sunt oblivisci, et in ea quae ante sunt extendi secundum
intentionem. Tutissima est enim quaerentis intentio, donec
apprehendatur illud quo tendimus et quo extendimur. Sed ea recta
intentio est, quae proficiscitur a fide. Certa enim fides utcumque
inchoat cognitionem: cognitio vero certa non perficietur, nisi post
hanc vitam, cum videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII,
12). Hoc ergo sapiamus, ut noverimus tutiorem esse affectum vera
quaerendi, quam incognita pro cognitis praesumendi. Sic ergo
quaeramus tanquam inventuri: et sic inveniamus, tanquam quaesituri.
Cum enim consummaverit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII,
6). De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis
nulla temeritate affirmemus: in illis auctoritas tenenda est, in his
veritas exquirenda. Quod ergo ad istam quaestionem attinet, credamus
Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse unum Deum, universae
creaturae conditorem atque rectorem: nec Patrem esse Filium, nec
Spiritum sanctum vel Patrem esse vel Filium; sed Trinitatem
relatarum ad invicem personarum, et unitatem aequalis essentiae. Hoc
autem quaeramus intelligere, ab eo ipso quem intelligere volumus,
auxilium precantes, et quantum tribuit quod intelligimus explicare
tanta cura et sollicitudine pietatis cupientes , ut etiam si aliquid
aliud pro alio dicimus, nihil tamen indignum dicamus. Ut si quid,
verbi gratia, de Patre dicimus, quod Patri proprie non conveniat,
aut Filio conveniat, aut Spiritui sancto, aut ipsi Trinitati: et
si quid de Filio, quod Filio proprie non congruat, saltem congruat
Patri, aut Spiritui sancto, aut Trinitati: item si quid de
Spiritu sancto, quod proprietatem Spiritus sancti non deceat, non
tamen alienum sit a Patre aut a Filio, aut ab uno Deo ipsa
Trinitate. Veluti nunc cupimus videre utrum illa excellentissima
charitas proprie Spiritus sanctus sit: quod si non est, aut Pater
est charitas, aut Filius, aut ipsa Trinitas; quoniam resistere non
possumus certissimae fidei, et validissimae auctoritati Scripturae
dicentis, Deus charitas est (I Joan. IV, 16): non tamen
debemus deviare sacrilego errore, ut aliquid de Trinitate dicamus quod
non Creatori, sed creaturae potius conveniat, aut inani cogitatione
fingatur.
|
|