|
2. Consideranda tria illa quae reperiuntur in charitate. Quae cum
ita sint, attendamus ista tria, quae invenisse nobis videmur. Nondum
de supernis loquimur, nondum de Deo Patre et Filio et Spiritu
sancto; sed de hac impari imagine, attamen imagine, id est homine:
familiarius enim eam et facilius fortassis intuetur mentis nostrae
infirmitas. Ecce ego qui hoc quaero, cum aliquid amo tria sunt: ego
et quod amo, et ipse amor. Non enim amo amorem, nisi amantem amem:
nam non est amor, ubi nihil amatur. Tria ergo sunt; amans, et quod
amatur, et amor. Quid, si non amen nisi me ipsum? nonne duo erunt;
quod amo, et amor? Amans enim et quod amatur, hoc idem est, quando
se ipse amat: sicut amare et amari, eodem modo idipsum est, cum se
quisque amat. Eadem quippe res bis dicitur, cum dicitur, Amat se,
et amatur a se. Tunc enim non est aliud atque aliud, amare et amari;
sicut non est alius atque alius, amans et amatus. At vero amor, et
quod amatur, etiam sic duo sunt. Non enim cum quisque se amat amor
est, nisi cum amatur ipse amor. Aliud est autem amare se, aliud est
amare amorem suum. Non enim amatur amor, nisi jam aliquid amans:
quia ubi nihil amatur, nullus est amor. Duo ergo sunt, cum se
quisque amat; amor, et quod amatur. Tunc enim amans et quod amatur
unum est. Unde videtur non esse consequens ut ubicumque amor fuerit,
jam tria intelligantur. Auferamus enim ab hac consideratione caetera
quae multa sunt, quibus homo constat: atque ut haec quae nunc
requirimus, quantum in his rebus possumus, liquido reperiamus, de
sola mente tractemus. Mens igitur cum amat se ipsam, duo quaedam
ostendit, mentem, et amorem. Quid est autem amare se, nisi sibi
praesto esse velle ad fruendum se? Et cum tantum se vult esse,
quantum est, par menti voluntas est, et amanti amor aequalis. Et si
aliqua substantia est amor, non est utique corpus, sed spiritus: nec
mens corpus, sed spiritus est. Neque tamen amor et mens duo
spiritus, sed unus spiritus; nec essentiae duae, sed una: et tamen
duo quaedam unum sunt, amans et amor; sive sic dicas, quod amatur et
amor. Et haec quidem duo relative ad invicem dicuntur. Amans quippe
ad amorem refertur, et amor ad amantem. Amans enim aliquo amore
amat, et amor alicujus amantis est. Mens vero et spiritus non
relative dicuntur, sed essentiam demonstrant. Non enim quia mens et
spiritus alicujus hominis est, ideo mens et spiritus est . Retracto
enim eo quod homo est, quod adjuncto corpore dicitur; retracto ergo
corpore, mens et spiritus manet: retracto autem amante, nullus est
amor; et retracto amore, nullus est amans. Ideoque quantum ad
invicem referuntur, duo sunt: quod autem ad se ipsa dicuntur, et
singula spiritus, et simul utrumque unus spiritus; et singula mens,
et simul utrumque una mens. Ubi ergo trinitas? Attendamus quantum
possumus, et invocemus lucem sempiternam, ut illuminet tenebras
nostras, et videamus in nobis, quantum sinimur, imaginem Dei.
|
|