|
4. Tria unum et aequalia, mens ipsa, et amor, et notitia ejus.
Tria eadem substantialiter esse, ac relative dici. Tria eadem esse
inseparabilia. Tria eadem non partium instar juncta et commixta esse;
sed esse unius essentiae, ac relativa. Sicut autem duo quaedam sunt,
mens et amor ejus, cum se amat; ita quaedam duo sunt, mens et notitia
ejus, cum se novit. Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria
quaedam sunt, et haec tria unum sunt; et cum perfecta sunt, aequalia
sunt. Si enim minus se amat quam est, ut verbi gratia, tantum se
amet hominis mens, quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit
ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item si
amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est
Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sic
nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem
perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum
amandus est Deus. Item notitia si minor est, quam est illud quod
noscitur, et plene nosci potest, perfecta non est. Si autem major
est, jam superior est natura quae novit, quam illa quae nota est:
sicut major est notitia corporis, quam ipsum corpus quod ea notitia
notum est. Illa enim vita quaedam est in ratione cognoscentis: corpus
autem non est vita. Et vita quaelibet quolibet corpore major est, non
mole, sed vi. Mens vero cum se ipsam cognoscit; non se superat
notitia sua; quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se
totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio
sua: quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se ipsam
cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec
major est. Recte igitur diximus, haec tria cum perfecta sunt, esse
consequenter aequalia.
5. Simul etiam admonemur, si utcumque videre possumus, haec in
anima existere, et tanquam involuta evolvi ut sentiantur et
dinumerentur substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non
tanquam in subjecto, ut color, aut figura in corpore, aut ulla alia
qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum
in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse
et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et
aliud praeter se. Item non se solam cognoscit mens, sed et alia
multa. Quamobrem non amor et cognitio tanquam in subjecto insunt
menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens: quia et
si relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quaeque
substantia. Nec sicut color et coloratum relative ita dicuntur ad
invicem, ut color in subjecto colorato sit, non habens in se ipso
propriam substantiam; quoniam coloratum corpus substantia est, ille
autem in substantia: sed sicut duo amici etiam duo sunt homines, quae
sunt substantiae; cum homines non relative dicantur, amici autem
relative.
6. Sed item quamvis substantia sit amans vel sciens, substantia sit
scientia, substantia, sit amor, sed amans et amor, aut sciens et
scientia relative ad se dicantur sicut amici; mens vero aut spiritus
non sint relativa, sicut nec homines relativa sunt: non tamen sicut
amici homines possunt seorsum esse ab invicem, sic amans et amor, aut
sciens et scientia. Quanquam et amici corpore videntur separari
posse, non animo, in quantum amici sunt: verumtamen fieri potest ut
amicus amicum etiam odisse incipiat, et eo ipso amicus esse desinat,
nesciente illo, et adhuc amante. Amor autem quo se mens amat, si
esse desinat, simul et illa desinet esse amans. Item notitia qua se
mens novit, si esse desinat, simul et illa nosse se desinet. Sicut
caput capitati alicujus utique caput est, et relative ad se dicuntur,
quamvis etiam substantiae sint: nam et caput corpus est, et
capitatum; et si non sit caput , nec capitatum erit. Sed haec
praecisione ab invicem separari possunt, illa non possunt.
7. Quod si sunt aliqua corpora quae secari omnino et dividi
nequeunt; tamen nisi partibus suis constarent, corpora non essent.
Pars ergo ad totum relative dicitur; quia omnis pars alicujus totius
pars est, et totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars
corpus est, et totum; non tantum ista relative dicuntur, sed etiam
substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est, et ejus quasi
partes amor quo se amat, et scientia qua se novit, quibus duabus
partibus illud totum constat? An tres sunt aequales partes, quibus
totum unum completur? Sed nulla pars totum, cujus pars est,
complectitur: mens vero cum se totam novit, hoc est perfecte novit,
per totum ejus est notitia ejus; et cum se perfecte amat, totam se
amat, et per totum ejus est amor ejus. Num ergo sicut ex vino et aqua
et melle una fit potio, et singula per totum sunt, et tamen tria sunt
(nulla enim pars est potionis, quae non habeat haec tria; non enim
juncta, velut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt; et
substantiae sunt omnes, et totus ille liquor una quaedam est ex tribus
confecta substantia); tale aliquid arbitrandum est esse simul haec
tria, mentem, amorem, notitiam? Sed non unius substantiae sunt,
aqua, vinum, et mel, quamvis ex eorum commixtione fiat una substantia
potionis. Quomodo autem illa tria non sint ejusdem substantiae, non
video; cum mens ipsa se amet, atque ipsa se noverit; atque ita sint
haec tria, ut non alteri alicui rerum mens vel amata vel nota sit.
Unius ergo ejusdemque essentiae necesse est haec tria sint: et ideo si
tanquam commixtione confusa essent; nullo modo essent tria, nec
referri ad invicem possent. Quemadmodum si ex uno eodemque auro tres
annulos similes facias, quamvis connexos sibi, referuntur ad invicem,
quod similes sunt; omnis enim similis alicui similis est; et trinitas
annulorum est, et unum aurum: at si misceantur sibi, et per totam
singuli massam suam conspergantur, intercidet illa trinitas, et omnino
non erit; ac non solum unum aurunt dicetur, sicut in illis tribus
annulis dicebatur, sed jam nulla aurea tria.
|
|