|
8. Ea tria esse singula in se ipsis, et invicem tota in totis. At
in illis tribus, cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens,
amor, notitia; et nulla commixtione confunditur: quamvis et singula
sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive singula in binis,
sive bina in singulis. Itaque omnia in omnibus. Nam et mens est
utique in se ipsa, quoniam ad se ipsam mens dicitur: quamvis noscens,
vel nota, vel noscibilis ad suam notitiam relative dicatur; amans
quoque et amata vel amabilis ad amorem referatur, quo se amat. Et
notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et
ad se ipsam nota et noscens dicitur: non enim sibi est incognita
notitia, qua se mens ipsa cognoscit. Et amor quamvis referatur ad
mentem amantem, cujus amor est; tamen et ad se ipsum est amor, ut sit
etiam in se ipso: quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari
potest, id est se ipso. Ita sunt haec singula in se ipsis. In
alternis autem ita sunt, quia et mens amans in amore est, et amor in
amantis notitia, et notitia in mente noscente. Singula in binis ita
sunt, quia mens quae se novit et amat, in amore et notitia sua est;
et amor amantis mentis seseque scientis, in mente notitiaque ejus est;
et notitia mentis se scientis et amantis in mente atque in amore ejus
est, quia scientem se amat, et amantem se novit. Ac per hoc et bina
in singulis, quia mens quae se novit et amat, cum sua notitia est in
amore, et cum suo amore in notitia: amor quoque ipse et notitia simul
sunt in mente, quae se amat et novit. Tota vero in totis quemadmodum
sint, jam supra ostendimus, cum se totam mens amat, et totam novit,
et totum amorem suum novit, totamque amat notitiam suam, quando tria
ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque modo tria ista
inseparabilia sunt a semetipsis, et tamen eorum singulum quodque
substantia est, et simul omnia una substantia vel essentia, cum
relative dicantur ad invicem.
|
|