|
9. Alia notitia rei in ipsa re, alia in ipsa aeterna veritate.
Quod ex aeternae veritatis regulis judicium de rebus etiam corporeis
fiat. Sed cum se ipsam novit humana mens et amat se ipsam, non
aliquid incommutabile novit et amat: aliterque unusquisque homo
loquendo enuntiat mentem suam, quid in se ipso agatur attendens;
aliter autem humanam mentem speciali aut generali cognitione definit.
Itaque cum mihi de sua propria loquitur, utrum intelligat hoc aut
illud, an non intelligat, et utrum velit, an nolit hoc aut illud,
credo: cum vero de humana specialiter aut generaliter verum dicit,
agnosco et approbo. Unde manifestum est, aliud unumquemque videre in
se, quod sibi alius dicenti credat, non tamen videat; aliud autem in
ipsa veritate, quod alius quoque possit intueri: quorum alterum mutari
per tempora, alterum incommutabili aeternitate consistere. Neque enim
oculis corporeis multas mentes videndo, per similitudinem colligimus
generalem vel specialem mentis humanae notitiam: sed intuemur
inviolabilem veritatem, ex qua perfecte, quantum possumus,
definiamus, non qualis sit uniuscujusque hominis mens, sed qualis esse
sempiternis rationibus debeat.
10. Unde etiam phantasias rerum corporalium per corporis sensum
haustas, et quodam modo infusas memoriae, ex quibus etiam ea quae non
visa sunt, ficto phantasmate cogitantur, sive aliter quam sunt, sive
fortuitu sicuti sunt, aliis omnino regulis supra mentem nostram
incommutabiliter manentibus, vel approbare apud nosmetipsos, vel
improbare convincimur, cum recte aliquid approbamus aut improbamus.
Nam et cum recolo Carthaginis moenia quae vidi, et cum fingo
Alexandriae quae non vidi, easdemque imaginarias formas quasdam
quibusdam praeferens, rationabiliter praefero; viget et claret desuper
judicium veritatis, ac sui juris incorruptissimis regulis firmum est:
et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen
involvitur atque confunditur.
11. Sed interest utrum ego sub illa vel in illa caligine, tanquam a
coelo perspicuo secludar; an sicut in altissimis montibus accidere
solet, inter utrumque aere libero fruens, et serenissimam lucem
supra, et densissimas nebulas subter aspiciam. Nam unde in me
fraterni amoris inflammatur ardor, cum audio virum aliquem pro fidei
pulchritudine et firmitate acria tormenta tolerasse? Et si mihi digito
ostendatur ipse homo, studeo mihi conjungere, notum facere, amicitia
colligare. Itaque si facultas datur, accedo, alloquor, sermonem
confero, affectum meum in illum quibus verbis possum exprimo,
vicissimque in eo fieri quem in me habeat atque exprimi volo,
spiritualemque complexum credendo molior, quia pervestigare tam cito et
cernere penitus ejus interiora non possum. Amo itaque fidelem et
fortem virum amore casto atque germano. Quod si mihi inter nostras
loquelas fateatur, aut incautus aliquo modo sese indicet, quod vel de
Deo credat incongrua, atque in illo quoque carnale aliquid desideret,
et pro tali errore illa pertulerit, vel speratae pecuniae cupiditate,
vel inani aviditate laudis humanae: statim amor ille, quo in eum
ferebar, offensus, et quasi repercussus, atque ab indigno homine
ablatus, in ea forma permanet , ex qua eum talem credens amaveram.
Nisi forte ad hoc amo jam, ut talis sit, cum talem non esse
comperero. At in illo homine nihil mutatum est: mutari tamen potest,
ut fiat quod cum jam esse credideram. In mente autem mea mutata est
utique ipsa existimatio, quae de illo aliter se habebat, et aliter
habet: idemque amor ab intentione perfruendi ad intentionem
consulendi, incommutabili desuper justitia jubente deflexus est. Ipsa
vero forma inconcussae ac stabilis veritatis, et in qua fruerer homine
bonum eum credens, et in qua consulo ut bonus sit, eadem luce
incorruptibilis sincerissimaeque rationis et meae mentis aspectum, et
illam phantasiae nubem, quam desuper cerno, cum eumdem hominem quem
videram cogito, imperturbabili aeternitate perfundit . Item cum arcum
pulchre ac aequabiliter intortum, quem vidi, verbi gratia,
Carthagine, animo revolvo, res quaedam menti nuntiata per oculos,
memoriaeque transfusa, imaginarium conspectum facit. Sed aliud mente
conspicio, secundum quod mihi opus illud placet; unde etiam, si
displiceret, corrigerem. Itaque de istis secundum illam judicamus,
et illam cernimus rationalis mentis intuitu. Ista vero aut praesentia
sensu corporis tangimus, aut imagines absentium fixas in memoria
recordamur, aut ex earum similitudine talia fingimus, qualia nos
ipsi, si vellemus atque possemus, etiam opere moliremur: aliter
figurantes animo imagines corporum, aut per corpus corpora videntes;
aliter autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum
super aciem mentis simplici intelligentia capientes.
|
|