|
Cupiditas et charitas quo differunt. Ergo aut cupiditate, aut
charitate: non quo non sit amanda creatura; sed si ad Creatorem
refertur ille amor, non jam cupiditas, sed charitas erit. Tunc enim
est cupiditas, cum propter se amatur creatura. Tunc non utentem
adjuvat, sed corrumpit fruentem. Cum ergo aut par nobis, aut
inferior creatura sit, inferiore utendum est ad Deum; pari autem
fruendum, sed in Deo. Sicut enim te ipso, non in te ipso frui
debes, sed in eo qui fecit te; sic etiam illo quem diligis tanquam te
ipsum. Et nobis ergo et fratribus in Domino fruamur, et inde nos nec
ad nosmetipsos remittere, et quasi relaxare deorsum versus audeamus.
Nascitur autem verbum, cum excogitatum placet, aut ad peccandum, aut
ad recte faciendum. Verbum ergo nostrum et mentem de qua gignitur,
quasi medius amor conjungit, seque cum eis tertium complexu
incorporeo, sine ulla confusione constringit.
|
|