|
12. Mens eo ipso se cognoscit, quo intelligit praeceptum se
cognoscendi. Non itaque velut absentem se quaerat cernere, sed
praesentem se curet discernere. Nec se quasi non norit cognoscat, sed
ab eo quod alterum novit dignoscat. Ipsum enim quod audit, Cognosce
te ipsam, quomodo agere curabit, si nescit, aut quid sit,
Cognosce; aut quid sit, Te ipsam? Si autem utrumque novit, novit
et se ipsam: quia non ita dicitur menti, Cognosce te ipsam, sicut
dicitur, Cognosce Cherubim et Seraphim: de absentibus enim illis
credimus, secundum quod coelestes quaedam potestates esse
praedicantur. Neque sicut dicitur, Cognosce voluntatem illius
hominis: quae nobis nec ad sentiendum ullo modo, nec ad intelligendum
praesto est, nisi corporalibus signis editis; et hoc ita, ut magis
credamus, quam intelligamus. Neque ita ut dicitur homini, Vide
faciem tuam: quod nisi in speculo fieri non potest. Nam et ipsa
nostra facies absens ab aspectu nostro est, quia non ibi est quo ille
dirigi potest. Sed cum dicitur menti, Cognosce te ipsam, eo ictu
quo intelligit quod dictum est, Te ipsam, cognoscit se ipsam; nec ob
aliud, quam eo quod sibi praesens est. Si autem quod dictum est non
intelligit, non utique facit. Hoc igitur ei praecipitur ut faciat,
quod cum ipsum praeceptum intelligit, facit.
|
|