|
13. Mens omnis tria de se ipsa certo scit, intelligere, esse, et
vivere. Non ergo adjungat aliud ad id quod se ipsam cognoscit, cum
audit ut se ipsam cognoscat. Certe enim novit sibi dici, sibi
scilicet quae est, et vivit, et intelligit. Sed est et cadaver,
vivit et pecus: intelligit autem nec cadaver, nec pecus. Sic ergo se
esse et vivere scit, quomodo est et vivit intelligentia. Cum ergo,
verbi gratia, mens aerem se putat, aerem intelligere putat, se tamen
intelligere scit: aerem autem se esse non scit, sed putat. Secernat
quod se putat, cernat quod scit: hoc ei remaneat, unde ne illi quidem
dubitaverunt, qui aliud atque aliud corpus esse mentem putaverunt.
Neque enim omnis mens aerem se esse existimat, sed aliae ignem, aliae
cerebrum, aliaeque aliud corpus, et aliud aliae, sicut supra
commemoravi: omnes tamen se intelligere noverunt, et esse et vivere;
sed intelligere ad id quod intelligunt referunt, esse autem et vivere
ad se ipsas. Et nulli est dubium, nec quemquam intelligere qui non
vivat, nec quemquam vivere qui non sit. Ergo consequenter et esse et
vivere id quod intelligit, non sicuti est cadaver quod non vivit, nec
sicuti vivat anima quae non intelligit, sed proprio quodam eodemque
praestantiore modo. Item velle se sciunt, neque hoc posse quemquam
qui non sit et qui non vivat, pariter sciunt: itemque ipsam voluntatem
referunt ad aliquid, quod ea voluntate volunt. Meminisse etiam se
sciunt; simulque sciunt quod nemo meminisset, nisi esset ac viveret:
sed et ipsam memoriam ad aliquid referimus, quod ea meminimus. Duobus
igitur horum trium, memoria et intelligentia, multarum rerum notitia
atque scientia continentur: voluntas autem adest, per quam fruamur eis
vel utamur. Fruimur enim cognitis, in quibus voluntas ipsis propter
se ipsa delectata conquiescit: utimur vero eis quae ad aliud referimus
quo fruendum est. Nec est alia vita hominum vitiosa atque culpabilis,
quam male utens et male fruens. De qua re non est nunc disserendi
locus.
14. Sed quoniam de natura mentis agitur, removeamus a
consideratione nostra omnes notitias quae capiuntur extrinsecus per
sensus corporis; et ea quae posuimus, omnes mentes de se ipsis nosse
certasque esse, diligentius attendamus. Utrum enim aeris sit vis
vivendi, reminiscendi, intelligendi, volendi, cogitandi, sciendi,
judicandi; an ignis, an cerebri, an sanguinis, an atomorum, an
praeter usitata quatuor elementa quinti nescio cujus corporis, an
ipsius carnis nostrae compago vel temperamentum haec efficere valeat,
dubitaverunt homines: et alius hoc, alius aliud affirmare conatus
est. Vivere se tamen et meminisse, et intelligere, et velle, et
cogitare, et scire, et judicare quis dubitet? Quandoquidem etiam si
dubitat, vivit: si dubitat unde dubitet, meminit; si dubitat,
dubitare se intelligit; si dubitat, certus esse vult; si dubitat,
cogitat, si dubitat, scit se nescire; si dubitat, judicat non se
temere consentire oportere. Quisquis igitur aliunde dubitat, de his
omnibus dubitare non debet: quae si non essent, de ulla re dubitare
non posset.
15. Haec omnia, qui vel corpus vel compositionem seu temperationem
corporis esse mentem putant, in subjecto esse volunt videri, ut
substantia sit aer, vel ignis, sive aliquod aliud corpus, quod mentem
putant; intelligentia vero ita insit huic corpori, sicut qualitas
ejus: ut illud subjectum sit, haec in subjecto; subjectum scilicet
mens quam corpus esse arbitrantur, in subjecto autem intelligentia,
sive quid aliud eorum quae certa nobis esse commemoravimus. Juxta
opinantur etiam illi qui mentem ipsam negant esse corpus, sed
compaginem aut temperationem corporis. Hoc enim interest, quod illi
mentem ipsam dicunt esse substantiam, in quo subjecto sit
intelligentia: isti autem ipsam mentem in subjecto esse dicunt,
corpore scilicet cujus compositio vel temperatio est. Unde
consequenter etiam intelligentiam quid aliud quam in eodem subjecto
corpore existimant?
16. Qui omnes non advertunt, mentem nosse se etiam cum quaerit se,
sicut jam ostendimus. Nullo modo autem recte dicitur sciri aliqua
res, dum ejus ignoratur substantia. Quapropter, cum se mens novit,
substantiam suam novit; et cum de se certa est, de substantia sua
certa est. Certa est autem de se, sicut convincunt ea quae supra
dicta sunt. Nec omnino certa est, utrum aer, an ignis sit, an
aliquod corpus, vel aliquid corporis. Non est igitur aliquid eorum:
totumque illud quod se jubetur ut noverit, ad hoc pertinet ut certa sit
non se esse aliquid eorum de quibus incerta est, idque solum esse se
certa sit, quod solum esse se certa est. Sic enim cogitat ignem aut
aerem, et quidquid aliud corporis cogitat. Neque ullo modo fieri
posset ut ita cogitaret id quod ipsa est, quemadmodum cogitat, id quod
ipsa non est. Per phantasiam quippe imaginariam cogitat haec omnia,
sive ignem, sive aerem, sive illud vel illud corpus, partemve illam,
seu compaginem temperationemque corporis; nec utique ista omnia, sed
aliquid horum esse dicitur. Si quid autem horum esset, aliter id quam
caetera cogitaret, non scilicet per imaginale figmentum, sicut
cogitantur absentia, quae sensu corporis tacta sunt, sive omnino
ipsa, sive ejusdem generis aliqua; sed quadam interiore, non
simulata, sed vera praesentia (non enim quidquam illi est se ipsa
praesentius): sicut cogitat vivere se, et meminisse, et
intelligere, et velle se. Novit enim haec in se, nec imaginatur
quasi extra se illa sensu tetigerit, sicut corporalia quaeque
tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat, ut tale
aliquid esse se putet, quidquid ei de se remanet, hoc solum ipsa est.
|
|