|
19. Mens imago Trinitatis in sui ipsius memoria, intelligentia et
voluntate. Jamne igitur ascendendum est qualibuscumque intentionis
viribus ad illam summam et altissimam essentiam, cujus impar imago est
humana mens, sed tamen imago? an adhuc eadem tria distinctius
declaranda sunt in anima, per illa quae extrinsecus sensu corporis
capimus, ubi temporaliter imprimitur rerum corporearum notitia?
Mentem quippe ipsam in memoria et intelligentia et voluntate
suimetipsius talem reperiebamus, ut quoniam semper se nosse semperque
se ipsam velle comprehendebatur, simul etiam semper sui meminisse,
semperque se ipsam intelligere et amare comprehenderetur; quamvis non
semper se cogitare discretam ab eis quae non sunt, quod ipsa est: ac
per hoc difficile in ea dignoscitur memoria sui, et intelligentia sui.
Quasi enim non sint haec duo, sed unum duobus vocabulis appelletur,
sic apparet in ea re ubi valde ista conjuncta sunt, et aliud alio nullo
praeceditur tempore: amorque ipse non ita sentitur esse, cum eum non
prodit indigentia, quoniam semper praesto est quod amatur. Quapropter
etiam tardioribus dilucescere haec possunt, dum ea tractantur quae ad
animum tempore accedunt et quae illi temporaliter accidunt, cum meminit
quod antea non meminerat, et cum videt quod antea non videbat, et cum
amat quod antea non amabat. Sed aliud haec tractatio jam poscit
exordium, propter hujus libelli modum.
|
|