CAPUT I.

1. Amorem studentis animi, id est, scire cupientis, non esse amorem ejus rei quam nescit. Nunc ad ea ipsa consequenter enodatius explicanda limatior accedat intentio. Ac primum, quia rem prorsus ignotam amare omnino nullus potest, diligenter intuendum est cujusmodi sit amor studentium, id est, non jam scientium, sed adhuc scire cupientium quamque doctrinam. Et in his quippe rebus in quibus non usitate dicitur studium, solent existere amores ex auditu, dum cujusque pulchritudinis fama ad videndum ac fruendum animus accenditur, quia generaliter novit corporum pulchritudines, ex eo quod plurimas vidit, et inest intrinsecus unde approbetur, cui forinsecus inhiatur. Quod cum fit, non rei penitus incognitae amor excitatur, cujus genus ita notum est. Cum autem virum bonum amamus, cujus faciem non vidimus, ex notitia virtutum amamus, quas novimus in ipsa veritate. Ad doctrinas autem cognoscendas, plerumque nos laudantium atque praedicantium accendit auctoritas: et tamen nisi breviter impressam cujusque doctrinae haberemus in animo notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus. Quis enim sciendae, verbi gratia, rhetoricae ullam curam et operam impenderet, nisi ante sciret eam dicendi esse scientiam? Aliquando etiam ipsarum doctrinarum fines auditos expertosve miramur, et ex hoc inardescimus facultatem comparare discendo, qua ad eos pervenire possimus. Tanquam si litteras nescienti dicatur quamdam esse doctrinam, qua quisque valeat, quamvis longe absenti, verba mittere manu facta in silentio, quae rursus ille cui mittuntur, non auribus, sed oculis colligat, idque fieri videat; nonne, dum concupiscit nosse quo id possit, omni studio circa illum finem movetur, quem jam notum tenet? Sic accenduntur studia discentium: nam quod quisque prorsus ignorat, amare nullo pacto potest.

2. Ita etiam signum si quis audiat incognitum, veluti verbi alicujus sonum, quo quid significetur ignorat, cupit scire quidnam sit, id est, sonus ille cui rei commemorandae institutus sit: veluti si audiat cum dicitur temetum, et ignorans quid sit requirat. Jam itaque oportet ut noverit signum esse, id est, non esse inanem illam vocem, sed aliquid ea significari: alioquin jam notum est hoc trisyllabum, et articulatam speciem suam impressit animo per sensum aurium: quid amplius in eo requiratur, quo magis innotescat, cujus omnes litterae omniaque soni spatia nota sunt; nisi quia simul innotuit signum esse, movitque sciendi cupiditatem, cujus rei signum sit? Quo igitur amplius notum est, sed non plene notum est, eo cupit animus de illo nosse quod reliquum est. Si enim tantummodo esse istam vocem nosset, eamque alicujus rei signum esse non nosset, nihil jam quaereret, sensibili re, quantum poterat, sentiendo percepta. Quia vero non solum esse vocem, sed et signum esse jam novit, perfecte id nosse vult. Neque ullum perfecte signum noscitur, nisi cujus rei signum sit cognoscatur. Hoc ergo qui ardenti cura quaerit ut noverit, studioque accensus insistit, num potest dici esse sine amore? Quid igitur amat? Certe enim amari aliquid nisi notum non potest. Neque enim ille istas tres syllabas amat, quas jam notas habet. Quod si hoc in eis amat, quia scit eas significare aliquid; non inde nunc agitur, non enim hoc nosse quaerit: sed in eo quod scire studet, quid amet inquirimus, quod profecto nondum novit: et propterea miramur cur amet, quoniam firmissime novimus amari nisi nota non posse. Quid ergo amat, nisi quia novit atque intuetur in rationibus rerum quae sit pulchritudo doctrinae, qua continentur notitiae signorum omnium; et quae sit utilitas in ea peritia, qua inter se humana societas sensa communicat, ne sibi hominum coetus deteriores sint quavis solitudine, si cogitationes suas colloquendo non misceant. Hanc ergo speciem decoram et utilem cernit anima, et novit, et amat; eamque in se perfici studet, quantum potest, quisquis vocum significantium quaecumque ignorat , inquirit. Aliud est enim quod eam in veritatis luce conspicit, aliud quod in sua facultate concupiscit. Conspicit namque in luce veritatis quam magnum et quam bonum sit omnes omnium gentium linguas intelligere ac loqui, nullamque ut alienigena audire, et a nullo ita audiri. Cujus notitiae decus cogitatione jam cernitur, amaturque res nota; quae ita conspicitur, atque inflammat studia discentium, ut circa eam moveantur, eique inhient in omni opera quam impendunt consequendae tali facultati, ut etiam usu amplectantur quod ratione praenoscunt: atque ita quisque, cui facultati spe propinquat, ei ferventius amore inardescit. Eis doctrinis quippe studetur vehementius, quae capi posse non desperantur. Nam cujus rei adipiscendae spem quisque non gerit, aut tepide amat, aut omnino non amat, quamvis quam pulchra sit videat. Quocirca, quia omnium linguarum scientia fere ab omnibus desperatur, suae gentis quisque maxime studet, ut noverit. Quod si et illi ad perfectum percipiendae se non sufficere sentit, nemo tamen tam desidiosus est hujus notitiae, qui non, cum audierit incognitum verbum, velit nosse quid illud sit, et si potest, quaerat ac discat. Quod dum quaerit, utique in studio discendi est, et videtur amare rem incognitam; quod non ita est. Species namque illa tangit animum, quam novit et cogitat, in qua elucet decus consociandorum animorum in vocibus notis audiendis atque reddendis: eaque accendit studio quaerentem quidem quod ignorat, sed notam formam, quo id pertineat, intuentem et amantem. Itaque si quaerenti, verbi gratia, quid sit temetum (hoc enim exempli causa posueram), dicatur, Quid ad te pertinet? respondebit, Ne forte audiam loquentem, et non intelligam, aut uspiam forte id legam, et quid scriptor senserit, nesciam. Quis tandem huic dicat, Noli intelligere quod audis, noli nosse quod legis? Omnibus enim fere animis rationalibus in promptu est ad videndum hujus peritiae pulchritudo, qua hominum inter se cogitata, significantium vocum enuntiatione noscuntur: propter hoc notum decus, et ob hoc amatum quia notum, studiose quaeritur verbum illud ignotum. Itaque cum audierit atque cognoverit temetum a veteribus vinum appellatum, sed jam ex usu loquendi quem nunc habemus, hoc vocabulum emortuum, propter nonnullos fortasse veterum libros sibi necessarium deputabit. Si autem et illos supervacaneos habet, forte jam nec dignum quod memoriae commendet existimat, quia videt ad illam speciem doctrinae quam notam mente intuetur atque amat, minime pertinere.

3. Quamobrem omnis amor studentis animi, hoc est volentis scire quod nescit, non est amor ejus rei quam nescit, sed ejus quam scit, propter quam vult scire quod nescit. Aut si tam curiosus est, ut non propter causam aliam notam, sed solo amore rapiatur incognita sciendi; discernendus quidem est ab studiosi nomine iste curiosus, sed nec ipse amat incognita, imo congruentius dicitur, Odit incognita, quae nulla esse vult, dum vult omnia cognita. Sed ne quisquam nobis difficiliorem referat quaestionem, asserens tam non posse quemquam odisse quod nescit, quam non potest amare quod nescit, non resistimus veris : sed intelligendum est, non hoc idem dici cum dicitur, Amat scire incognita, ac si diceretur, Amat incognita. Illud enim fieri potest, ut amet quisque scire incognita: ut autem amet incognita, non potest. Non enim frustra ibi est positum scire: quoniam qui scire amat incognita, non ipsa incognita, sed ipsum scire amat. Quod nisi haberet cognitum, neque scire se quisquam posset fidenter dicere, neque nescire. Non solum enim qui dicit, Scio et verum dicit, necesse est ut quid sit scire sciat: sed etiam qui dicit, Nescio, idque fidenter et verum dicit, et scit verum se dicere, scit utique quid sit scire: quia et discernit ab sciente nescientem, cum veraciter se intuens dicit, Nescio; et cum id se scit verum dicere, unde sciret, si quid sit scire nesciret?