|
5. Quod mens amet se ipsam non incognitam sibi. Quid ergo amat
mens, cum ardenter se ipsam quaerit ut noverit, dum incognita sibi
est? Ecce enim mens semetipsam quaerit ut noverit, et inflammatur hoc
studio. Amat igitur: sed quid amat? Se ipsam? Quomodo, cum se
nondum noverit, nec quisquam possit amare quod nescit? An ei fama
praedicavit speciem suam, sicut de absentibus solemus audire? Forte
ergo se non amat, sed quod de se fingit, hoc amat, longe fortasse
aliud quam ipsa est: aut si se mens sui similem fingit, et ideo cum
hoc figmentum amat, se amat antequam noverit; quia id quod sui simile
est intuetur: novit igitur alias mentes ex quibus se fingat, et genere
ipso sibi nota est. Cur ergo cum alias mentes novit, se non novit,
cum se ipsa nihil sibi possit esse praesentius? Quod si ut oculis
corporis magis alii oculi noti sunt, quam ipsi sibi; non se ergo
quaerat nunquam inventura. Nunquam enim se oculi praeter specula
videbunt: nec ullo modo putandum est etiam rebus incorporeis
contemplandis tale aliquid adhiberi, ut mens tanquam in speculo se
noverit. An in ratione veritatis aeternae videt quam speciosum sit
nosse semetipsam, et hoc amat quod videt, studetque in se fieri? quia
quamvis sibi nota non sit, notum tamen ei est quam bonum sit, ut sibi
nota sit. Et hoc quidem permirabile est, nondum se nosse, et quam
pulchrum sit se nosse, jam nosse. An aliquem finem optimum, id est
securitatem et beatitudinem suam videt, per quamdam occultam memoriam,
quae in longinqua eam progressam non deseruit, et credit ad eumdem
finem, nisi se ipsam cognoverit, se pervenire non posse? Ita dum
illud amat, hoc quaerit: et notum amat illud, propter quod quaerit
ignotum. Sed cur memoria beatitudinis suae potuit, et memoria sui cum
ea perdurare non potuit, ut tam se nosset quae vult pervenire, quam
novit illud quo vult pervenire? An cum se nosse amat, non se quam
nondum novit, sed ipsum nosse amat; acerbiusque tolerat se ipsam
deesse scientiae suae, qua vult cuncta comprehendere? Novit autem
quid sit nosse, et dum hoc amat quod novit, etiam se cupit nosse.
Ubi ergo nosse suum novit, si se non novit? Nam novit quod alia
noverit, se autem non noverit: hinc enim novit et quid sit nosse.
Quo pacto igitur se aliquid scientem scit, quae se ipsam nescit?
Neque enim alteram mentem scientem scit, sed se ipsam. Scit igitur
se ipsam. Deinde cum se quaerit ut noverit, quaerentem se jam novit.
Jam se ergo novit. Quapropter non potest omnino nescire se, quae dum
se nescientem scit, se utique scit. Si autem se nescientem nesciat,
non se quaerit ut sciat. Quapropter eo ipso quo se quaerit, magis se
sibi notam quam ignotam esse convincitur. Novit enim se quaerentem
atque nescientem, dum se quaerit ut noverit.
|
|