|
6. Quomodo mens non ex parte, sed totam se cognoscat. Quid ergo
dicemus? an quod ex parte se novit, ex parte non novit? Sed absurdum
est dicere, non eam totam scire quod scit. Non dico, Totum scit;
sed quod scit, tota scit. Cum itaque aliquid de se scit, quod nisi
tota non potest, totam se scit . Scit autem se aliquid scientem, nec
potest quidquam scire nisi tota. Scit se igitur totam. Deinde quid
ejus ei tam notum est, quam se vivere? Non potest autem et mens
esse, et non vivere, quando habet etiam amplius ut intelligat: nam et
animae bestiarum vivunt, sed non intelligunt. Sicut ergo mens tota
mens est, sic tota vivit. Novit autem vivere se. Totam se igitur
novit. Postremo cum se nosse mens quaerit, mentem se esse jam novit:
alioquin utrum se quaerat ignorat, et aliud pro alio forsitan quaerat
. Fieri enim potest ut ipsa non sit mens, atque ita dum mentem nosse
quaerit, non se ipsam quaerat. Quapropter, quoniam cum quaerit mens
quid sit mens, novit quod se quaerat, profecto novit quod ipsa sit
mens. Porro si hoc in se novit quod mens est, et tota mens est,
totam se novit. Sed ecce non se noverit esse mentem, cum autem se
quaerit, hoc tantummodo noverit quod se quaerat. Potest enim etiam
sic aliud pro alio quaerere, si hoc nescit: ut autem non quaerat aliud
pro alio, procul dubio novit quid quaerat. At si novit quid quaerat,
et se ipsam quaerit, se ipsam utique novit. Quid ergo adhuc quaerit?
Quod si ex parte se novit, ex parte autem adhuc quaerit, non se
ipsam, sed partem suam quaerit. Cum enim ea ipsa dicitur, tota
dicitur. Deinde quia novit nondum se a se inventam totam, novit
quanta sit tota. Atque ita quaerit quod deest, quemadmodum solemus
quaerere, ut veniat in mentem quod excidit, nec tamen penitus
excedit; quia potest recognosci, cum venerit, hoc esse quod
quaerebatur. Sed quomodo mens veniat in mentem, quasi possit mens in
mente non esse? Huc accedit, quia si parte inventa, non se totam
quaerit, tamen tota se quaerit. Tota ergo sibi praesto est, et quid
adhuc quaeratur non est: hoc enim deest quod quaeritur, non illa quae
quaerit. Cum itaque tota se quaerit, nihil ejus deest. Aut si non
tota se quaerit, sed pars quae inventa est quaerit partem quae nondum
inventa est; non se ergo mens quaerit, cujus se nulla pars quaerit.
Pars enim quae inventa est, non se quaerit: pars autem quae nondum
inventa est, nec ipsa se quaerit, quoniam ab ea quae jam inventa est
parte quaeritur. Quocirca, quia nec tota se mens quaerit, nec pars
ejus ulla se quaerit, se mens omnino non quaerit.
|
|