|
7. Animae cur praeceptum ut se cognoscat. Unde errores mentis de
sua ipsius substantia. Utquid ergo ei praeceptum est, ut se ipsam
cognoscat? Credo, ut se ipsam cogitet, et secundum naturam suam
vivat, id est, ut secundum naturam suam ordinari appetat, sub eo
scilicet cui subdenda est, supra ea quibus praeponenda est; sub illo a
quo regi debet, supra ea quae regere debet. Multa enim per
cupiditatem pravam, tanquam sui sit oblita, sic agit. Videt enim
quaedam intrinsecus pulchra, in praestantiore natura quae Deus est:
et cum stare debeat ut eis fruatur, volens ea sibi tribuere, et non ex
illo similis illius, sed ex se ipsa esse quod ille est, avertitur ab
eo, moveturque et labitur in minus et minus, quod putat amplius et
amplius; quia nec ipsa sibi, nec ei quidquam sufficit recedenti ab
illo qui solus sufficit: ideoque per egestatem ac difficultatem fit
nimis intenta in actiones suas et inquietas delectationes quas per eas
colligit; atque ita cupiditate acquirendi notitias ex iis quae foris
sunt, quorum cognitum genus amat et sentit amitti posse, nisi impensa
cura teneatur, perdit securitatem, tantoque se ipsam minus cogitat,
quanto magis secura est quod se non possit amittere. Ita cum aliud sit
non se nosse, aliud non se cogitare (neque enim multarum doctrinarum
peritum, ignorare grammaticam dicimus, cum eam non cogitat, quia de
medicinae arte tunc cogitat): cum ergo aliud sit non se nosse, aliud
non se cogitare, tanta vis est amoris, ut ea quae cum amore diu
cogitaverit, eisque curae glutino inhaeserit, attrahat secum etiam cum
ad se cogitandam quodam modo redit. Et quia illa corpora sunt, quae
foris per sensus carnis adamavit, eorumque diuturna quadam
familiaritate implicata est, nec secum potest introrsum tanquam in
regionem incorporeae naturae ipsa corpora inferre, imagines eorum
convolvit, et rapit factas in semetipsa de semetipsa. Dat enim eis
formandis quiddam substantiae suae: servat autem aliquid quo libere de
specie talium imaginum judicet, et hoc est magis mens, id est
rationalis intelligentia, quae servatur ut judicet. Nam illas animae
partes quae corporum similitudinibus informantur, etiam cum bestiis nos
communes habere sentimus.
|
|