CAPUT VI.

8. Fallax mentis de se ipsa existimatio. Errat autem mens, cum se istis imaginibus tanto amore conjungit, ut etiam se esse aliquid hujusmodi existimet. Ita enim conformatur eis quodam modo, non id existendo, sed putando: non quo se imaginem putet; sed omnino illud ipsum cujus imaginem secum habet. Viget quippe in ea judicium discernendi corpus quod foris relinquit, ab imagine quam de illo secum gerit: nisi cum ita exprimuntur eaedem imagines tanquam foris sentiantur, non intus cogitentur, sicut dormientibus, aut furentibus, aut in aliqua ecstasi accidere solet.