|
9. Philosophorum opiniones de animae substantia. Error opinantium
animam esse corpoream, non venit ex eo quod anima eorum notitiae
desit, sed quod alienum quiddam adjungant. Invenire quid. Cum
itaque se tale aliquid putat, corpus esse se putat. Et quia sibi bene
conscia est principatus sui quo corpus regit; hinc factum est ut quidam
quaererent quid corporis amplius valeret in corpore, et hoc esse
mentem, vel omnino totam animam existimarent . Itaque alii
sanguinem, alii cerebrum, alii cor, non sicut Scriptura dicit,
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; et, Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo (Psal. IX, CX, et CXXXVII;
Deut. VI, 5, et Matth. XXII, 37): hoc enim abutendo
vel transferendo vocabulum ducitur a corpore ad animam: sed ipsam
omnino particulam corporis quam in visceribus dilaniatis videmus, eam
esse putaverunt. Alii ex minutissimis individuisque corpusculis, quas
atomos dicunt, concurrentibus in se atque cohaerentibus, eam confici
crediderunt. Alii aerem, alii ignem substantiam ejus esse dixerunt.
Alii eam nullam esse substantiam, quia nisi corpus nullam substantiam
poterant cogitare, et eam corpus esse non inveniebant: sed ipsam
temperationem corporis nostri vel compagem primordiorum, quibus ista
caro tanquam connectitur, esse opinati sunt. Eoque hi omnes eam
mortalem esse senserunt, quia sive corpus esset, sive aliqua
compositio corporis, non posset utique immortaliter permanere. Qui
vero ejus substantiam vitam quamdam nequaquam corpoream; quandoquidem
vitam omne vivum corpus animantem ac vivificantem esse repererunt;
consequenter et immortalem, quia vita carere vita non potest, ut
quisque potuit, probare conati sunt. Nam de quinto illo nescio quo
corpore, quod notissimis quatuor hujus mundi elementis quidam
conjungentes, hinc animam esse dixerunt, hoc loco diu disserendum non
puto. Aut enim hoc vocant corpus quod nos, cujus in loci spatio pars
toto minor est, et in illis annumerandi sunt qui mentem corpoream esse
crediderunt: aut si vel omnem substantiam, vel omnem mutabilem
substantiam corpus appellant, cum sciant non omnem locorum spatiis
aliqua longitudine et latitudine et altitudine contineri, non cum eis
de vocabuli quaestione pugnandum est.
10. In his omnibus sententiis quisquis videt mentis naturam et esse
substantiam, et non esse corpoream, id est, non minore sui parte
minus occupare loci spatium, majusque majore; simul oportet videat eos
qui opinantur esse corpoream, non ob hoc errare, quod mens desit eorum
notitiae, sed quod adjungunt ea sine quibus nullam possunt cogitare
naturam. Sine phantasiis enim corporum quidquid jussi fuerint
cogitare, nihil omnino esse arbitrantur. Ideoque non se, tanquam
sibi desit, mens requirat. Quid enim tam cognitioni adest, quam id
quod menti adest? aut quid tam menti adest, quam ipsa mens? Unde et
ipsa quae appellatur inventio, si verbi originem retractemus, quid
aliud resonat, nisi quia invenire est in id venire quod quaeritur?
Propterea, quae quasi ultro in mentem veniunt, non usitate dicuntur
inventa, quamvis cognita dici possint; quia non in ea quaerendo
tendebamus, ut in ea veniremus, hoc est, ea inveniremus.
Quapropter, sicut ea quae oculis aut ullo alio corporis sensu
requiruntur, ipsa mens quaerit (ipsa enim etiam sensum carnis
intendit, tunc autem invenit, cum in ea quae requiruntur idem sensus
venit): sic alia quae non corporeo sensu internuntio, sed per se
ipsam nosse debet, cum in ea venit, invenit; aut in superiore
substantia, id est in Deo, aut in caeteris animae partibus, sicut de
ipsis imaginibus corporum cum judicat; intus enim in anima eas invenit
per corpus impressas.
|
|