LIBER UNDECIMUS


CONSPECTUS LIBRI

Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus.