|
16. Species a specie vicissim gignitur. In hac igitur
distributione cum incipimus a specie corporis, et pervenimus usque ad
speciem quae fit in contuitu cogitantis, quatuor species reperiuntur
quasi gradatim natae altera ex altera: secunda, de prima; tertia, de
secunda; quarta, de tertia. A specie quippe corporis quod cernitur,
exoritur ea quae fit in sensu cernentis; et ab hac, ea quae fit in
memoria; et ab hac, ea quae fit in acie cogitantis. Quapropter
voluntas quasi parentem cum prole ter copulat: primo speciem corporis
cum ea quam gignit in corporis sensu; et ipsam rursus cum ea quae fit
ex illa in memoria; atque istam quoque tertio cum ea quae ex illa
paritur in cogitantis intuitu. Sed media copula quae secunda est, cum
sit vicinior, non tam similis est primae quam tertia . Visiones enim
duae sunt; una, sentientis; altera, cogitantis: ut autem possit
esse visio cogitantis, ideo fit in memoria de visione sentientis simile
aliquid, quo se ita convertat in cogitando acies animi, sicut se in
cernendo convertit ad corpus acies oculorum. Propterea duas in hoc
genere trinitates volui commendare: unam, cum visio sentientis
formatur ex corpore; aliam, cum visio cogitantis formatur ex memoria.
Mediam vero nolui, quia ibi non solet visio dici, cum memoriae
commendatur forma, quae fit in sensu cernentis. Ubique tamen voluntas
non apparet, nisi copulatrix quasi parentis et prolis. Et ideo
undecumque procedat, nec parens nec proles dici potest.
|
|