|
17. Etiam non visis addit imaginatio quae in aliis vidimus. At
enim si non meminimus nisi quod sensimus, neque cogitamus nisi quod
meminimus; cur plerumque falsa cogitamus, cum ea quae sensimus non
utique falso meminerimus: nisi quia voluntas illa quam conjunctricem ac
separatricem hujuscemodi rerum jam quantum potui demonstrare curavi,
formandam cogitantis aciem per abscondita memoriae ducit ut libitum
est, et ad cogitanda ea quae non meminimus, ex eis quae meminimus,
aliud hinc, aliud inde, ut sumat impellit; quae in unam visionem
coeuntia faciunt aliquid quod ideo falsum dicatur, quia vel non est
foris in rerum corporearum natura, vel non de memoria videtur
expressum, cum tale nihil nos sensisse meminimus? Quis enim vidit
cycnum nigrum? et propterea nemo meminit: cogitare tamen quis non
potest? Facile est enim illam figuram, quam videndo cognovimus,
nigro colore perfundere, quem nihilominus in aliis corporibus vidimus:
et quia utrumque sensimus, utrumque meminimus. Nec avem quadrupedem
memini, quia non vidi: sed phantasiam talem facillime intueor, dum
alicui formae volatili qualem vidi, adjungo alios duos pedes quales
itidem vidi (Retract. lib. 2, cap. 15, n. 2).
Quapropter, dum conjuncta cogitamus, quae singillatim sensa
meminimus, videmur non id quod meminimus cogitare; cum id agamus
moderante memoria, unde sumimus omnia quae multipliciter ac varie pro
nostra voluntate componimus. Nam neque ipsas magnitudines corporum,
quas nunquam vidimus, sine ope memoriae cogitamus. Quantum enim
spatii solet occupare per magnitudinem mundi noster obtutus, in tantum
extendimus quaslibet corporum moles, cum eas maximas cogitamus. Et
ratio quidem pergit in ampliora, sed phantasia non sequitur. Quippe
cum infinitatem quoque numeri ratio renuntiet, quam nulla visio
corporalia cogitantis apprehendit. Eadem ratio docet minutissima etiam
corpuscula infinite dividi; cum tamen ad eas tenuitates vel minutias
perventum fuerit, quas visas meminimus, exiliores minutioresque
phantasias jam non possumus intueri, quamvis ratio non desinat persequi
ac dividere. Ita nulla corporalia, nisi aut ea quae meminimus, aut
ex iis quae meminimus, cogitamus.
|
|