|
8. Numerus, pondus, mensura. Sed quia numerose cogitari possunt
quae singillatim sunt impressa memoriae, videtur ad memoriam mensura,
ad visionem vero numerus pertinere. Quia licet innumerabilis sit
multiplicitas talium visionum, singulis tamen in memoria praescriptus
est intransgressibilis modus. Mensura igitur in memoria, in
visionibus numerus apparet: sicut in ipsis corporibus visibilibus
mensura quaedam est, cui numerosissime coaptatur sensus videntium , et
ex uno visibili multorum cernentium formatur aspectus: ita ut etiam
unus propter duorum oculorum numerum plerumque unam rem geminata specie
videat, sicut supra docuimus. In his ergo rebus unde visiones
exprimuntur, quaedam mensura est: in ipsis autem visionibus,
numerus. Voluntas vero quae ista conjungit et ordinat, et quadam
unitate copulat, nec sentiendi aut cogitandi appetitum nisi in his
rebus unde visiones formantur, acquiescens collocat, ponderi similis
est. Quapropter haec tria, mensuram, numerum, pondus, etiam in
caeteris omnibus rebus animadvertenda praelibaverim. Nunc interim
voluntatem copulatricem rei visibilis atque visionis quasi parentis et
prolis, sive in sentiendo, sive in cogitando, nec parentem nec prolem
dici posse, quomodo valui et quibus valui demonstravi. Unde tempus
admonet, hanc eamdem trinitatem in interiore homine requirere, atque
ab isto de quo tamdiu locutus sum animali atque carnali, qui exterior
dicitur, introrsus tendere. Ubi speramus invenire nos posse secundum
trinitatem imaginem Dei, conatus nostros illo ipso adjuvante, quem
omnia, sicut res ipsae indicant, ita etiam sancta Scriptura in
mensura et numero et pondere disposuisse testatur (Sap. XI,
21).
|
|