|
2. Trinitas quaedam in visione. Tria quae in visione sunt, natura
sua differre. Quomodo ex re visibili gignatur visio, seu imago ejus
rei quae videtur. Exemplo clarius res demonstratur. Quomodo tria
illa in unum coeunt. Cum igitur aliquod corpus videmus, haec tria,
quod facillimum est, consideranda sunt et dignoscenda. Primo, ipsa
res quam videmus, sive lapidem, sive aliquam flammam, sive quid aliud
quod videri oculis potest; quod utique jam esse poterat, et antequam
videretur: deinde, visio, quae non erat priusquam rem illam objectam
sensui sentiremus: tertio, quod in ea re quae videtur, quamdiu
videtur sensum detinet oculorum, id est, animi intentio. In his
igitur tribus, non solum est manifesta distinctio, sed etiam discreta
natura. Primum quippe illud corpus visibile longe alterius naturae
est, quam sensus oculorum, quo sibimet incidente fit visio. Ipsaque
visio quid aliud, quam sensus ex ea re quae sentitur informatus
apparet? Quamvis re visibili detracta nulla sit, nec ulla omnino esse
possit talis visio, si corpus non sit quod videri queat: nullo modo
tamen ejusdem substantiae est corpus quo formatur sensus oculorum, cum
idem corpus videtur, et ipsa forma quae ab eodem imprimitur sensui,
quae visio vocatur. Corpus enim visum in sua natura separabile est:
sensus autem qui jam erat in animante, etiam priusquam videret quod
videre posset, cum in aliquid visibile incurreret, vel visio quae fit
in sensu ex visibili corpore, cum jam conjunctum est et videtur;
sensus ergo vel visio, id est sensus formatus extrinsecus ad animantis
naturam pertinet, omnino aliam quam est illud corpus quod videndo
sentimus, quo sensus non ita formatur ut sensus sit, sed ut visio
sit. Nam sensus et ante objectum rei sensibilis nisi esset in nobis,
non distaremus a caecis, dum nihil videmus, sive in tenebris, sive
clausis luminibus. Hoc autem distamus, quod nobis inest et non
videntibus, quo videre possimus, qui sensus vocatur: illis vero non
inest; nec aliunde, nisi quod eo carent, caeci appellantur. Itemque
illa animi intentio, quae in ea re quam videmus sensum tenet, atque
utrumque conjungit, non tantum ab ea re visibili natura differt;
quandoquidem iste animus, illud corpus est: sed ab ipso quoque sensu
atque visione: quoniam solius animi est haec intentio: sensus autem
oculorum non ob aliud sensus corporis dicitur, nisi quia et ipsi oculi
membra sunt corporis: et quamvis non sentiat corpus exanime, anima
tamen commixta corpori per instrumentum sentit corporeum, et idem
instrumentum sensus vocatur. Qui etiam passione corporis, cum quisque
excaecatur, interceptus exstinguitur, cum idem maneat animus, et ejus
intentio, luminibus amissis, non habeat quidem sensum corporis quem
videndo extrinsecus corpori adjungat atque in eo viso figat aspectum,
nisu tamen ipso indicet se adempto corporis sensu, nec perire
potuisse, nec minui. Manet enim quidam videndi appetitus integer,
sive id possit fieri, sive non possit. Haec igitur tria, corpus quod
videtur, et ipsa visio, et quae utrumque conjungit intentio,
manifesta sunt ad dignoscendum, non solum propter propria singulorum,
verum etiam propter differentiam naturarum.
3. Atque in his cum sensus non procedat ex corpore illo quod
videtur, sed ex corpore sentientis animantis, cui anima suo quodam
miro modo contemperatur: tamen ex corpore quod videtur gignitur visio,
id est, sensus ipse formatur; ut jam non tantum sensus qui etiam in
tenebris esse integer potest, dum est incolumitas oculorum, sed etiam
sensus informatus sit, quae visio vocatur. Gignitur ergo ex re
visibili visio, sed non ex sola, nisi adsit et videns. Quocirca ex
visibili et vidente gignitur visio, ita sane ut ex vidente sit sensus
oculorum, et aspicientis atque intuentis intentio: illa tamen
informatio sensus, quae visio dicitur, a solo imprimatur corpore quod
videtur, id est, a re aliqua visibili: qua detracta, nulla remanet
forma quae inerat sensui, dum adesset illud quod videbatur: sensus
tamen ipse remanet qui erat et priusquam aliquid sentiretur; velut in
aqua vestigium tamdiu est, donec ipsum corpus quod imprimitur inest;
quo ablato nullum erit, cum remaneat aqua, quae erat et antequam illam
formam corporis caperet. Ideoque non possumus quidem dicere quod
sensum gignat res visibilis: gignit tamen formam velut similitudinem
suam, quae fit in sensu, cum aliquid videndo sentimus. Sed formam
corporis quod videmus, et formam quae ab illa in sensu videntis fit,
per eumdem sensum non discernimus; quoniam tanta conjunctio est, ut
non pateat discernendi locus. Sed ratione colligimus nequaquam nos
potuisse sentire, nisi fieret in sensu nostro aliqua similitudo
conspecti corporis. Neque enim cum annulus cerae imprimitur, ideo
nulla imago facta est, quia non discernitur, nisi cum fuerit
separata. Sed quoniam post ceram separatam manet quod factum est ut
videri possit, propterea facile persuadetur, quod inerat jam cerae
forma impressa ex annulo et antequam ab illa separaretur. Si autem
liquido humori adjungeretur annulus, eo detracto nihil imaginis
appareret: nec ideo tamen discernere ratio non deberet, fuisse in illo
humore, antequam detraheretur, annuli formam factam ex annulo, quae
distinguenda est ab ea forma quae in annulo est, unde ista facta est
quae detracto annulo non erit, quamvis illa in annulo maneat unde ista
facta est. Sic sensus oculorum non ideo non habet imaginem corporis
quod videtur quamdiu videtur, quia eo detracto non remanet. Ac per
hoc tardioribus ingeniis difficillime persuaderi potest, formari in
sensu nostro imaginem rei visibilis, cum eam videmus, et eamdem formam
esse visionem.
4. Sed qui forte adverterint quod commemorabo, non ita in hac
inquisitione laborabunt. Plerumque cum diuscule attenderimus quaeque
luminaria, et deinde oculos clauserimus, quasi versantur in conspectu
quidam lucidi colores varie sese commutantes, et minus minusque
fulgentes, donec omnino desistant: quos intelligendum est reliquias
esse formae illius quae facta erat in sensu, cum corpus lucidum
videretur, paulatimque et quodam modo gradatim deficiendo variari.
Nam et insertarum fenestrarum cancelli, si eos forte intuebamur,
saepe in illis apparuere coloribus: ut manifestum sit, hanc
affectionem nostro sensui ex ea re quae videbatur impressam. Erat ergo
etiam cum videremus, et illa erat clarior et expressior; sed multum
conjuncta cum specie rei ejus quae cernebatur, ut discerni omnino non
posset; et ipsa erat visio. Quin etiam cum lucernae flammula modo
quodam divaricatis radiis oculorum quasi geminatur, duae visiones
fiunt, cum sit res una quae videtur. Singillatim quippe afficiuntur
idem radii de suo quisque oculo emicantes, dum non sinuntur in illud
corpus intuendum pariter conjuncteque concurrere, ut unus fiat ex
utroque contuitus. Et ideo si unum oculum clauserimus, non geminum
ignem, sed sicuti est unum videbimus. Cur autem sinistro clauso illa
species desinit videri quae ad dextrum erat, vicissimque dextro clauso
illa intermoritur quae ad sinistrum erat, et longum est et rei
praesenti non necessarium modo quaerere atque disserere. Quod enim ad
susceptam quaestionem satis est; nisi fieret in sensu nostro quaedam
imago simillima rei ejus quam cernimus, non secundum oculorum numerum
flammae species geminaretur, cum quidam cernendi modus adhibitus
fuerit, qui possit concursum separare radiorum. Ex uno quippe oculo
quolibet modo deducto, aut impresso, aut intorto, si alter clausus
est, dupliciter videri aliquid quod sit unum nullo pacto potest.
5. Quae cum ita sint, tria haec quamvis diversa natura, quemadmodum
in quamdam unitatem contemperentur meminerimus; id est, species
corporis quae videtur, et impressa ejus imago sensui quod est visio
sensusve formatus, et voluntas animi quae rei sensibili sensum
admovet, in eoque ipsam visionem tenet. Horum primum, id est, res
ipsa visibilis non pertinet ad animantis naturam, nisi cum corpus
nostrum cernimus. Alterum autem ita pertinet, ut in corpore fiat, et
per corpus in anima: fit enim in sensu, qui neque sine corpore est,
neque sine anima. Tertium vero solius animae est, quia voluntas est.
Cum igitur horum trium tam diversae substantiae sint, tamen in tantam
coeunt unitatem, ut duo priora vix intercedente judice ratione discerni
valeant, species videlicet corporis quod videtur, et imago ejus quae
fit in sensu, id est, visio. Voluntas autem tantam vim habet
copulandi haec duo, ut et sensum formandum admoveat ei rei quae
cernitur, et in ea formatum teneat. Et si tam violenta est, ut
possit vocari amor, aut cupiditas, aut libido, etiam caeterum corpus
animantis vehementer afficit: et ubi non resistit pigrior duriorque
materies, in similem speciem coloremque commutat. Licet videre
corpusculum chamaeleontis ad colores quos videt facillima conversione
variari. Aliorum autem animalium quia non est ad conversionem facilis
corpulentia, fetus plerumque produnt libidines matrum, quid cum magna
delectatione conspexerint. Quam enim teneriora, atque, ut ita
dixerim, formabiliora sunt primordia seminum, tam efficaciter et
capaciter sequuntur intentionem maternae animae, et quae in ea facta
est phantasiam per corpus quod cupide aspexit. Sunt exempla quae
copiose commemorari possint: sed unum sufficit de fidelissimis
Libris, quod fecit Jacob, ut oves et caprae varios coloribus
parerent, supponendo eis variata virgulta in canalibus aquarum, quae
potantes intuerentur eo tempore quo conceperant (Gen. XXX,
37-41).
|
|