|
6. Trium unitas in cogitatione fit memoriae, internae visionis, et
voluntatis utrumque copulantis. Sed anima rationalis deformiter
vivit, cum secundum trinitatem exterioris hominis vivit; id est, cum
ad ea quae forinsecus sensum corporis formant, non laudabilem
voluntatem, qua haec ad utile aliquid referat, sed turpem cupiditatem
qua his inhaerescat, accommodat. Quia etiam detracta specie corporis
quae corporaliter sentiebatur, remanet in memoria similitudo ejus, quo
rursus voluntas convertat aciem, ut inde formetur intrinsecus, sicut
ex corpore objecto sensibili sensus extrinsecus formabatur. Atque ita
fit illa trinitas ex memoria, et interna visione, et quae utrumque
copulat voluntate. Quae tria cum in unum coguntur, ab ipso coactu
cogitatio dicitur. Nec jam in his tribus diversa substantia est.
Neque enim aut corpus illud sensibile ibi est, quod omnino discretum
est ab animantis natura, aut sensus corporis ibi formatur ut fiat
visio, aut ipsa voluntas id agit ut formandum sensum sensibili corpori
admoveat, in eoque formatum detineat: sed pro illa specie corporis
quae sentiebatur extrinsecus, succedit memoria retinens illam speciem
quam per corporis sensum combibit anima; proque illa visione quae foris
erat cum sensus ex corpore sensibili formaretur, succedit intus similis
visio, cum ex eo quod memoria tenet, formatur acies animi, et
absentia corpora cogitantur: voluntasque ipsa quomodo foris corpori
objecto formandum sensum admovebat, formatumque jungebat, sic aciem
recordantis animi convertit ad memoriam, ut ex eo quod illa retinuit,
ista formetur, et sit in cogitatione similis visio. Sicut autem
ratione discernebatur species visibilis qua sensus corporis formabatur,
et ejus similitudo quae fiebat in sensu formato ut esset visio
(alioquin ita erant conjunctae, ut omnino una eademque putaretur):
sic illa phantasia, cum animus cogitat speciem visi corporis, cum
constet ex corporis similitudine quam memoria tenet, et ex ea quae inde
formatur in acie recordantis animi; tamen sic una et singularis
apparet, ut duo quaedam esse non inveniantur nisi judicante ratione,
qua intelligimus aliud esse illud quod in memoria manet, etiam cum
aliunde cogitamus, et aliud fieri cum recordamur, id est, ad memoriam
redimus, et illic invenimus eamdem speciem. Quae si jam non ibi
esset, ita oblitos nos esse diceremus, ut omnino recolere non
possemus. Si autem acies recordantis non formaretur ex ea re quae erat
in memoria, nullo modo fieret visio cogitantis: sed utriusque
conjunctio, id est, ejus quam memoria tenet, et ejus quae inde
exprimitur ut formetur acies recordantis, quia simillimae sunt, veluti
unam facit apparere. Cum autem cogitantis acies aversa inde fuerit,
atque id quod in memoria cernebatur destiterit intueri, nihil formae
quae impressa erat in eadem acie remanebit: atque inde formabitur, quo
rursus conversa fuerit ut alia cogitatio fiat. Manet tamen illud quod
reliquit in memoria, quo rursus cum id recordamur convertatur, et
conversa formetur, atque unum cum eo fiat unde formatur.
|
|