CAPUT IV.

7. Quomodo fit haec unitas. Voluntas vero illa quae hac atque illac fert et refert aciem formandam, conjungitque formatam, si ad interiorem phantasiam tota confluxerit, atque a praesentia corporum quae circumjacent sensibus, atque ab ipsis sensibus corporis, animi aciem omnino averterit, atque ad eam quae intus cernitur imaginem penitus converterit; tanta offenditur similitudo speciei corporalis expressa ex memoria, ut nec ipsa ratio discernere sinatur, utrum foris corpus ipsum videatur, an intus tale aliquid cogitetur. Nam interdum homines nimia cogitatione rerum visibilium vel illecti, vel territi, etiam ejusmodi repente voces ediderunt, quasi revera in mediis talibus actionibus sive passionibus versarentur. Et memini me audisse a quodam, quod tam expressam et quasi solidam speciem feminei corporis in cogitando cernere soleret, ut ei se quasi misceri sentiens, etiam genitalibus flueret. Tantum habet virium anima in corpus suum, et tantum valet ad indumenti qualitatem vertendam atque mutandam, quomodo homo afficiatur indutus, qui cohaeret indumento suo. Ex eodem genere affectionis etiam illud est, quod in somnis per imagines ludimur. Sed plurimum differt, utrum sopitis sensibus corporis, sicuti sunt dormientium, aut ab interiore compage turbatis, sicuti sunt furentium, aut alio quodam modo alienatis, sicuti sunt divinantium, vel prophetantium, animi intentio quadam necessitate incurrat in eas quae occurrunt imagines, sive ex memoria, sive alia aliqua occulta vi, per quasdam spirituales mixturas similiter spiritualis substantiae; an sicut sanis atque vigilantibus interdum contingit, ut cogitatione occupata voluntas se avertat a sensibus, atque ita formet animi aciem variis imaginibus sensibilium rerum, tanquam ipsa sensibilia sentiantur. Non tantum autem cum appetendo in talia voluntas intenditur, fiunt istae impressiones imaginum; sed etiam cum devitandi et cavendi causa rapitur animus in ea contuenda quae fugiat. Unde non solum cupiendo, sed etiam metuendo, infertur vel sensus ipsis sensibilibus, vel acies animi formanda imaginibus sensibilium. Itaque aut metus aut cupiditas quanto vehementior fuerit, tanto expressius formatur acies, sive sentientis ex corpore quod in loco adjacet, sive cogitantis ex imagine corporis quae memoria continetur. Quod ergo est ad corporis sensum aliquod corpus in loco; hoc est ad animi aciem similitudo corporis in memoria: et quod est aspicientis visio ad eam speciem corporis ex qua sensus formatur; hoc est visio cogitantis ad imaginem corporis in memoria constitutam ex qua formatur acies animi: et quod est intentio voluntatis ad corpus visum visionemque copulandam, ut fiat ibi quaedam unitas trium, quamvis eorum sit diversa natura; hoc est eadem voluntatis intentio ad copulandam imaginem corporis quae est in memoria, et visionem cogitantis, id est, formam quam cepit acies animi rediens ad memoriam: ut fiat et hic quaedam unitas ex tribus, non jam naturae diversitate discretis, sed unius ejusdemque substantiae; quia hoc totum intus est, et totum unus animus.