CAPUT VI.

10. Requies et finis voluntatis in visione qualis censeri debeat. Finem fortasse voluntatis et requiem possumus recte dicere visionem, ad hoc duntaxat unum . Neque enim propterea nihil aliud volet, quia videt aliquid quod volebat. Non itaque omnino ipsa voluntas hominis, cujus finis non est nisi beatitudo, sed ad hoc unum interim voluntas videndi finem non habet nisi visionem, sive id referat ad aliud, sive non referat. Si enim non refert ad aliud visionem, sed tantum voluit ut videret; non est disputandum quomodo ostendatur finem voluntatis esse visionem: manifestum est enim. Si autem refert ad aliud, vult utique aliud, nec jam videndi voluntas erit: aut si videndi, non hoc videndi. Tanquam si velit quisque videre cicatricem, ut inde doceat vulnus fuisse; aut si velit videre fenestram, ut per fenestram videat transeuntes; omnes istae atque aliae tales voluntates suos proprios fines habent, qui referuntur ad finem illius voluntatis qua volumus beate vivere, et ad eam pervenire vitam quae non referatur ad aliud, sed amanti per se ipsam sufficiat. Voluntas ergo videndi, finem habet visionem: et voluntas hanc rem videndi, finem habet hujus rei visionem. Voluntas itaque videndi cicatricem, finem suum expetit, hoc est visionem cicatricis, et ad eam ultra non pertinet: voluntas enim probandi vulnus fuisse, alia voluntas est, quamvis ex illa religetur, cujus item finis est probatio vulneris. Et voluntas videndi fenestram, finem habet fenestrae visionem: altera est enim quae ex ista nectitur voluntas, per fenestram videndi transeuntes, cujus item finis est visio transeuntium. Rectae autem sunt voluntates et omnes sibimet religatae , si bona est illa quo cunctae referuntur: si autem prava est, pravae sunt omnes. Et ideo rectarum voluntatum connexio iter est quoddam ascendentium ad beatitudinem, quod certis velut passibus agitur: pravarum autem atque distortarum voluntatum implicatio, vinculum est quo alligabitur qui hoc agit, ut projiciatur in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Beati ergo qui factis et moribus cantant canticum graduum: et vae iis qui trahunt peccata, sicut restem longam (Isai. V, 18). Sic est autem requies voluntatis quem dicimus finem, si adhuc refertur ad aliud, quemadmodum possumus dicere requiem pedis esse in ambulando, cum ponitur unde alius innitatur quo passibus pergitur . Si autem aliquid ita placet, ut in eo cum aliqua delectatione voluntas acquiescat; nondum est tamen illud quo tenditur, sed et hoc refertur ad aliud, ut deputetur non tanquam patria civis; sed tanquam refectio, vel etiam mansio viatoris.