|
11. Trinitas alia in memoria recogitantis de visione. Jam vero in
alia trinitate, interiore quidem, quam est ista in sensibilibus et
sensibus, sed tamen quae inde concepta est, cum jam non ex corpore
sensus corporis, sed ex memoria formatur acies animi, cum in ipsa
memoria species inhaeserit corporis quod forinsecus sensimus, illam
speciem quae in memoria est, quasi parentem dicimus ejus quae fit in
phantasia cogitantis. Erat enim in memoria et priusquam cogitaretur a
nobis, sicut erat corpus in loco et priusquam sentiretur, ut visio
fieret. Sed cum cogitatur, ex illa quam memoria tenet, exprimitur in
acie cogitantis, et reminiscendo formatur ea species, quae quasi
proles est ejus quam memoria tenet. Sed neque illa vera parens, neque
ista vera proles est. Acies quippe animi quae formatur ex memoria cum
recordando aliquid cogitamus, non ex ea specie procedit quam meminimus
visam; quandoquidem eorum meminisse non possemus, nisi vidissemus:
acies autem animi quae reminiscendo formatur, erat etiam priusquam
corpus quod meminimus videremus; quanto magis priusquam id memoriae
mandaremus? Quanquam itaque forma quae fit in acie recordantis, ex ea
fiat quae inest memoriae; ipsa tamen acies non inde existit, sed erat
ante istam . Consequens est autem, ut si non est illa vera parens,
nec ista vera sit proles. Sed et illa quasi parens, et ista quasi
proles aliquid insinuant, unde interiora atque veriora exercitatius
certiusque videantur.
12. Difficilius jam plane discernitur, utrum voluntas quae memoriae
copulat visionem, non sit alicujus eorum sive parens sive proles: et
hanc discretionis difficultatem facit ejusdem naturae atque substantiae
parilitas et aequalitas. Neque enim, sicut foris facile discernebatur
formatus sensus a sensibili corpore, et voluntas ab utroque, propter
naturae diversitatem quae inest ab invicem omnibus tribus, de qua satis
supra disseruimus, ita et hic potest. Quamvis enim haec trinitas, de
qua nunc quaeritur, forinsecus invecta est animo; intus tamen agitur,
et non est quidquam ejus praeter ipsius animi naturam. Quo igitur
pacto demonstrari potest, voluntatem nec quasi parentem, nec quasi
prolem esse, sive corporeae similitudinis quae memoria continetur,
sive ejus quae inde cum recordamur exprimitur, quando utrumque in
cogitando ita copulat, ut tanquam unum singulariter appareat, et
discerni nisi ratione non possit? Atque illud primum videndum est,
non esse posse voluntatem reminiscendi, nisi vel totum, vel aliquid
rei ejus quam reminisci volumus, in penetralibus memoriae teneamus.
Quod enim omni modo et omni ex parte obliti fuerimus, nec reminiscendi
voluntas exoritur: quoniam quidquid recordari volumus, recordati jam
sumus in memoria nostra esse vel fuisse. Verbi gratia, si recordari
volo quid heri coenaverim, aut recordatus jam sum coenasse me, aut si
et hoc nondum, certe circa ipsum tempus aliquid recordatus sum, si
nihil aliud, ipsum saltem hesternum diem, et ejus eam partem qua
coenari solet, et quid sit coenare. Nam si nihil tale recordatus
essem, quid heri coenaverim, recordari velle non possem. Unde
intelligi potest, voluntatem reminiscendi ab iis quidem rebus quae
memoria continentur procedere, adjunctis simul eis quae inde per
recordationem cernendo exprimuntur, id est, ex copulatione rei
cujusdam quam recordati sumus, et visionis quae inde facta est in acie
cogitantis cum recordati sumus. Sed ipsa quae utrumque copulat
voluntas, requirit et aliud quod quasi vicinum est atque contiguum
recordanti. Tot igitur hujus generis trinitates, quot recordationes,
quia nulla est earum ubi non haec tria sint; illud quod in memoria
reconditum est etiam antequam cogitetur, et illud quod fit in
cogitatione cum cernitur, et voluntas utrumque conjungens, et ex
utroque ac tertia se ipsa unum aliquid complens. An potius ita
cognoscitur una quaedam in hoc genere trinitas, ut unum aliquid
generaliter dicamus quidquid corporalium specierum in memoria latet, et
rursus unum aliquid generalem visionem animi talia recordantis atque
cogitantis, quorum duorum copulationi tertia conjungitur copulatrix
voluntas, ut sit hoc totum unum quiddam ex quibusdam tribus?
|
|