|
Varia cogitandi ratio. Sed quoniam non potest acies animi simul omnia
quae memoria tenet, uno aspectu contueri, alternant vicissim cedendo
ac succedendo trinitates cogitationum, atque ita fit ista
innumerabiliter numerosissima trinitas: nec tamen infinita, si numerus
in memoria reconditarum rerum non excedatur. Ex quo enim coepit
unusquisque sentire corpora quolibet corporis sensu, etiam si posset
adjungere quorum oblitus est, certus ac determinatus profecto numerus
foret, quamvis innumerabilis. Dicimus enim innumerabilia, non solum
infinita, sed etiam quae ita finita sunt, ut facultatem numerantis
excedant.
13. Sed hinc adverti aliquanto manifestius potest, aliud esse quod
reconditum memoria tenet, et aliud quod inde in cogitatione recordantis
exprimitur, quamvis cum fit utriusque copulatio, unum idemque
videatur: quia meminisse non possumus corporum species, nisi tot quot
sensimus, et quantas sensimus, et sicut sensimus: ex corporis enim
sensu eas in memoriam combibit animus: visiones tamen illae cogitantium
ex iis quidem rebus quae sunt in memoria, sed tamen innumerabiliter
atque omnino infinite multiplicantur atque variantur. Unum quippe
solem memini, quia sicuti est, unum vidi: si voluero autem, duos
cogito, vel tres, vel quotquot volo; sed ex eadem memoria qua unum
memini formatur acies multos cogitantis. Et tantum memini, quantum
vidi. Si enim majorem vel minorem memini, quam vidi, jam non memini
quod vidi, et ideo nec memini. Quia vero memini, tantum memini
quantum vidi, vel majorem tamen pro voluntate cogito, vel minorem: et
ita memini, ut vidi; cogito, autem sicut volo currentem, et ubi volo
stantem, unde volo et quo volo venientem. Quadrum etiam mihi
cogitare, in promptu est, cum meminerim rotundum; et cujuslibet
coloris, cum solem viridem nunquam viderim, et ideo nec meminerim:
atque ut solem, ita caetera. Hae autem rerum formae, quoniam
corporales atque sensibiles sunt, errat quidem animus, cum eas
opinatur eo modo foris esse, quomodo intus cogitat, vel cum jam
interierunt foris, et adhuc in memoria retinentur, vel cum aliter
etiam, quod meminimus, non recordandi fide, sed cogitandi varietate
formatur.
14. Quanquam saepissime credamus etiam vera narrantibus, quae ipsi
sensibus perceperunt. Quae cum in ipso auditu quando narrantur
cogitamus, non videtur ad memoriam retorqueri acies, ut fiant visiones
cogitantium: neque enim ea nobis recordantibus, sed alio narrante
cogitamus: atque illa trinitas non hic videtur expleri, quae fit cum
species in memoria latens et visio recordantis tertia voluntate
copulantur. Non enim quod latebat in memoria mea, sed quod audio,
cogito, cum aliquid mihi narratur. Non ipsas voces loquentis dico,
ne quisquam putet in illam me exisse trinitatem, quae foris in
sensibilibus et in sensibus agitur: sed eas cogito corporum species,
quas narrans verbis sonisque significat; quas utique non reminiscens,
sed audiens cogito. Sed si diligentius consideremus, nec tunc
exceditur memoriae modus. Neque enim vel intelligere possem
narrantem, si ea quae dicit, et si contexta tunc primum audirem, non
tamen generaliter singula meminissem. Qui enim mihi narrat, verbi
gratia, aliquem montem silva exutum, et oleis indutum, ei narrat qui
meminerim species et montium et silvarum et olearum; quas si oblitus
essem, quid diceret omnino nescirem, et ideo narrationem illam
cogitare non possem. Ita fit ut omnis qui corporalia cogitat, sive
ipse aliquid confingat, sive audiat, aut legat vel praeterita
narrantem, vel futura praenuntiantem, ad memoriam suam recurrat, et
ibi reperiat modum atque mensuram omnium formarum quas cogitans
intuetur. Nam neque colorem quem nunquam vidit, neque figuram
corporis, nec sonum quem nunquam audivit, nec saporem quem nunquam
gustavit, nec odorem quem nunquam olfecit, nec ullam contrectationem
corporis quam nunquam sensit, potest quisquam omnino cogitare. At si
propterea nemo aliquid corporale cogitat nisi quod sensit, quia nemo
meminit corporale aliquid nisi quod sensit, sicut in corporibus
sentiendi, sic in memoria est cogitandi modus. Sensus enim accipit
speciem ab eo corpore quod sentimus, et a sensu memoria, a memoria
vero acies cogitantis.
15. Voluntas porro sicut adjungit sensum corpori, sic memoriam
sensui, sic cogitantis aciem memoriae. Quae autem conciliat ista
atque conjungit, ipsa etiam disjungit ac separat, id est, voluntas.
Sed a sentiendis corporibus motu corporis separat corporis sensus, ne
aliquid sentiamus, aut ut sentire desinamus: veluti cum oculos, ab eo
quod videre nolumus, avertimus, vel claudimus: sic aures a sonis,
sic nares ab odoribus. Ita etiam vel os claudendo, vel aliquid ex ore
respuendo a saporibus aversamur. In tactu quoque vel subtrahimus
corpus ne tangamus quod nolumus, vel si jam tangebamus, abjicimus aut
repellimus. Ita motu corporis agit voluntas, ne sensus corporis rebus
sensibilibus copuletur. Et agit hoc quantum potest: nam cum in hac
actione propter conditionem servilis mortalitatis difficultatem
patitur, cruciatus est consequens, ut voluntati nihil reliqui fiat,
nisi tolerantia. Memoriam vero a sensu voluntas avertit, cum in aliud
intenta non ei sinit inhaerere praesentia. Quod animadvertere facile
est, cum saepe coram loquentem nobis aliquem aliud cogitando non
audisse nobis videmur. Falsum est autem: audivimus enim, sed non
meminimus, subinde per aurium sensum labentibus vocibus alienato nutu
voluntatis, per quem solent infigi memoriae. Verius itaque
dixerimus, cum tale aliquid accidit, Non meminimus, quam, Non
audivimus. Nam et legentibus evenit, et mihi saepissime, ut perlecta
pagina vel epistola, nesciam quid legerim, et repetam. In aliud
quippe intento nutu voluntatis, non sic est adhibita memoria sensui
corporis, quomodo ipse sensus adhibitus est litteris. Ita et
ambulantes intenta in aliud voluntate, nesciunt qua transierint: quod
si non vidissent, non ambulassent, aut majore intentione palpando
ambulassent, praesertim si per incognita pergerent: sed quia facile
ambulaverunt, utique viderunt: quia vero non sicut sensus oculorum
locis quacumque pergebant, ita ipsi sensui memoria jungebatur, nullo
modo id quod viderunt etiam recentissimum meminisse potuerunt. Jam
porro ab eo quod in memoria est, animi aciem velle avertere, nihil est
aliud quam non inde cogitare.
|
|