|
14. Sequitur de eodem argumento. Potestatem quippe suam diligens
anima, a communi universo ad privatam partem prolabitur: et apostatica
illa superbia, quod initium peccati dicitur (Eccli. X, 15),
cum in universitate creaturae Deum rectorem secuta, legibus ejus
optime gubernari potuisset, plus aliquid universo appetens, atque id
sua lege gubernare molita, quia nihil est amplius universitate, in
curam partilem truditur, et sic aliquid amplius concupiscendo
minuitur; unde et avaritia dicitur radix omnium malorum (I Tim.
VI, 10): totumque illud ubi aliquid proprium contra leges,
quibus universitas administratur, agere nititur, per corpus proprium
gerit, quod partiliter possidet; atque ita formis et motibus
corporalibus delectata, quia intus ea secum non habet, cum eorum
imaginibus, quas memoriae fixit, involvitur, et phantastica
fornicatione turpiter inquinatur, omnia officia sua ad eos fines
referens, quibus curiose corporalia ac temporalia per corporis sensus
quaerit, aut tumido fastu aliis animis corporeis sensibus deditis esse
affectat excelsior, aut coenoso gurgite carnalis voluptatis
immergitur.
|
|