CAPUT X.

15. Gradus ad turpissima. Cum ergo bona voluntate ad interiora et superiora percipienda, quae non privatim, sed communiter ab omnibus qui talia diligunt, sine ulla angustia vel invidia casto possidentur amplexu, vel sibi vel aliis consulit; et si fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium, quia et hoc temporaliter gerit, et modum agendi non teneat quem debebat, humana tentatio est. Et magnum est hanc vitam sic degere, quam velut viam redeuntes carpimus, ut tentatio nos non apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Hoc enim peccatum extra corpus est, nec fornicationi deputatur, et propterea facillime ignoscitur. Cum vero propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, propter experiendi vel excellendi vel contrectandi cupiditatem, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit, quidquid agit, turpiter agit; et fornicatur in corpus proprium peccans (Id. VI, 18), et corporearum rerum fallacia simulacra introrsus rapiens et vana meditatione componens, ut ei nec divinum aliquid nisi tale, videatur , privatim avara fetatur erroribus, et privatim prodiga inanitur viribus . Nec ad tam turpem et miserabilem fornicationem simul ab exordio prosiliret: sed, sicut scriptum est, Qui modica spernit, paulatim decidet (Eccli. XIX, 1).