|
16. Imago pecudis in homine. Quomodo enim coluber non apertis
passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit; sic lubricus
deficiendi motus negligentes minutatim occupat, et incipiens a perverso
appetitu similitudinis Dei, pervenit ad similitudinem pecorum. Inde
est quod nudati stola prima, pelliceas tunicas mortalitate meruerunt.
(Gen. III, 21). Honor enim hominis verus est imago et
similitudo Dei, quae non custoditur nisi ad ipsum a quo imprimitur.
Tanto magis itaque inhaeretur Deo, quanto minus diligitur proprium.
Cupiditate vero experiendae potestatis suae, quodam nutu suo ad se
ipsum tanquam ad medium proruit. Ita cum vult esse sicut ille sub
nullo, et ab ipsa sui medietate poenaliter ad ima propellitur, id
est, ad ea quibus pecora laetantur: atque ita cum sit honor ejus
similitudo Dei, dedecus autem ejus similitudo pecoris, homo in honore
positus non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et
similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13). Qua igitur tam
longe transiret a summis ad infima, nisi per medium sui? Cum enim
neglecta charitate sapientiae, quae semper eodem modo manet,
concupiscitur scientia ex mutabilium temporaliumque experimento,
infiat, non aedificat (I Cor. VIII, 1): ita praegravatus
animus quasi pondere suo a beatitudine expellitur, et per illud suae
medietatis experimentum poena sua discit, quid intersit inter bonum
desertum malumque commissum, nec redire potest effusis ac perditis
viribus, nisi gratia Conditoris sui ad poenitentiam vocantis et
peccata donantis. Quis enim infelicem animam liberabit a corpore
mortis hujus, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum
(Rom. VII, 24, 25)? De qua gratia suo loco, quantum ipse
praestiterit, disseremus.
|
|