|
17. In interiore homine quoddam secretum conjugium. Cogitationum
delectationes illicitae. Nunc de illa parte rationis ad quam pertinet
scientia, id est, cognitio rerum temporalium atque mutabilium navandis
vitae hujus actionibus necessaria, susceptam considerationem, quantum
Dominus adjuvat, peragamus. Sicut enim in illo manifesto conjugio
duorum hominum qui primi facti sunt, non manducavit serpens de arbore
vetita, sed tantummodo manducandum persuasit: mulier autem non
manducavit sola, sed viro suo dedit, et simul manducaverunt; quamvis
cum serpente sola locuta, et ab eo sola seducta sit (Gen. III,
1-6): ita et in hoc quod etiam in homine uno geritur et
dignoscitur, occulto quodam secretoque conjugio carnalis, vel, ut ita
dicam, qui in corporis sensus intenditur, sensualis animae motus, qui
nobis pecoribusque communis est, seclusus est a ratione sapientiae.
Sensu quippe corporis corporalia sentiuntur: aeterna vero et
incommutabilia spiritualia ratione sapientiae intelliguntur. Rationi
autem scientiae appetitus vicinus est: quandoquidem de ipsis
corporalibus quae sensu corporis sentiuntur, ratiocinatur ea quae
scientia dicitur actionis; si bene, ut eam notitiam referat ad finem
summi boni; si autem male, ut eis fruatur tanquam bonis talibus in
quibus falsa beatitudine conquiescat. Cum ergo huic intentioni
mentis, quae in rebus temporalibus et corporalibus propter actionis
officium ratiocinandi vivacitate versatur, carnalis ille sensus vel
animalis ingerit quamdam illecebram fruendi se, id est tanquam bono
quodam privato et proprio, non tanquam publico atque communi quod est
incommutabile bonum, tunc velut serpens alloquitur feminam. Huic
autem illecebrae consentire, de ligno prohibito manducare est. Sed
iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est,
superioris vero auctoritate consilii ita membra retinentur, ut non
exhibeantur iniquitatis arma peccato (Rom. VI, 13); sic
habendum existimo velut cibum vetitum mulier sola comederit. Si autem
in consensione male utendi rebus quae per sensum corporis sentiuntur,
ita decernitur quodcumque peccatum, ut si potestas sit, etiam corpore
compleatur; intelligenda est illa mulier dedisse viro suo secum simul
edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum
cogitandum suaviter, verum etiam efficaciter perpetrandum mente
decerni, nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est
membra in opus movendi, vel ab opere cohibendi, malae actioni cedat et
serviat.
18. Nec sane, cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non
quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volvens libenter quae
statim ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse
peccatum, sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et
ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque
percutiendum, atque dicendum, Dimitte nobis debita nostra:
faciendumque quod sequitur, atque in oratione jungendum, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Neque enim
sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat,
et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis
supplicio plecteretur; ita dici potest in homine uno, si
delectationibus illicitis, a quibus se continuo deberet avertere
cogitatio, libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala, sed
tantum suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro
posse damnari: absit hoc credere. Haec quippe una persona est, unus
homo est, totusque damnabitur, nisi haec quae sine voluntate
operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi, solius
cogitationis sentiuntur esse peccata per Mediatoris gratiam
remittantur.
19. Haec itaque disputatio qua in mente uniuscujusque hominis
quaesivimus quoddam rationale conjugium contemplationis et actionis,
officiis per quaedam singula distributis, tamen in utroque mentis
unitate servata, salva illius veritatis historia, quam de duobus
primis hominibus, viro scilicet ejusque muliere, de quibus propagatum
est genus humanum, divina tradit auctoritas, ad hoc tantummodo
audienda est, ut intelligatur Apostolus imaginem Dei viro tantum
tribuendo, non etiam feminae, quamvis in diverso sexu duorum hominum,
aliquid tamen significare voluisse quod in uno homine quaereretur.
|
|